PL 177, col. 200

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

erigit, exornat augetque virtutibus, nihil in vita admittens,
quo non gaudeat, nihil faciens poenitendum.
Oeconomica est, quae familiaris officii curam mediocri
componens dispositione distribuit. Publica
est, quae reipublicae curam suscipiens, cunctorum saluti
suae prudentiae solertia, et justitiae libra, et fortitudinis
stabilitate, et temperantiae patientia medetur
.
CAP. XIV. De mechanica et partibus ejus.
Mechanica septem habet species: lanificium, armaturam,
navigationem, agriculturam, venationem,
medicinam, theatricam. Ad hanc omnium rerum fabrica
concurrere videtur. Ad hanc enim pertinent
universa, quae humanis necessitatibus inveniuntur
grata, commoda, necessaria, et quaecunque sub

praedictis septem speciebus ejus comprehendi comprobantur
.
CAP. XV. De lanificio.
Lanificium est prima species mechanicae. Ad hanc
pertinet omnis opera nendi, retorquendi, consuendi,
quidquid fit instrumento, colo, fuso, acu, pectine,
calamistro, girgillo, allibro, subula; in materia lini,
lanae, canabis, et suberis; omnis usus floccorum, filtrorum,
sagorum, sagmatum, matularum, et sportarum
.
CAP. XVI. De armatura.
Armatura duas habet species architectonicam et
fabrilem. Architectonica dividitur in caementariam,
quae ad latomos et caementarios, et in carpentariam,

quae ad carpentarios et tignarios pertinet. Fabrilis
dividitur in malleatoriam et exclusoriam. Ad armaturam
pertinet omnis industria carpentariorum,
tignariorum, caementariorum, latomorum, et fabrorum,
quidquid fit instrumento, securi, ascia, dolabra,
trulla, perpendiculo, malleo, scalpello, arctavo,
incude. In materia ligno, lapide, sabulo, gipso et
aere.
CAP. XVII. De navigatione.
Navigatio tertia species est mechanicae. Ad hanc
pertinet omnis industria vendendi, et emendi. Haec
invisa littora adit, pacem et familiaritatem cum exteris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.