PL 177, col. 207

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

reparationem hominis sine lapsu, nec ejus
lapsum, sine ejus creatione, nec ejus creationem,
sine totius mundi conditione declarare, et
ideo voluit prius opus conditionis commemorare.
CAP. VII. De creatione mundi, et operibus sex dierum.
De creatione mundi sic refert Scriptura, dicens: In principio creavit Deus coelum et terram
[(Genes. I)]
.
Coelum vocat tria elementa, ignem, aerem, aquam,
quae erant in una confusione permista, sive in una
permistione confusa circa quartum, quod est terra,
fluctuantia; quae terra in medio, et in uno trium
suo pondere librata subsidebat. Deinde vocat Scriptura
sacra tria elementa, quae simul erant permista,
aquas, tenebras; deinde aquas, ubi dicit: Spiritus Domini ferebatur super aquas
[(Ibid.)]
; tenebras

ubi ait: Tenebrae erant super faciem abyssi [(Ibid.)]
.
Coelum propter suspensionem, aquas propter mobilitatem
et fluctuationem, tenebras propter confusionem.
Abyssus est concavitas terrae, quae receptaculum
inferiorum futura erat aquarum. In principio
itaque creata sunt coelum et terra, id est quatuor
simpla elementa omnium faciendorum materia;
deinde subinfert Scriptura: Dixit autem Deus: Fiat
lux, et facta est lux [(Ibid.)]
. Lux illa primaria eo in
loco creditur facta quo sol modo quotidie oritur,
et per eamdem viam per quam sol creditur gyrasse,
ac sic vespere et mane peregisse, et hoc fuisse opus
primae diei. Secunda die firmamentum factum est
in medio, id est in medio confusionis illius trium
elementorum, quae in principio coelum, deinde aqua,

deinde tenebrae vocata dignoscitur; et hic in opere
secundae diei aquarum vocabulo nominatur. Factum
est autem firmamentum in medio aquarum,
ita ut partem earum concluderet intra, et haberet
sub se, partem vero excluderet a se, et haberet
supra se. In massa enim universitatis id, quod est
intimum, est infimum; quod est extremum, est
supremum. Verbi gratia: terra in rebus corporalibus
omnium est intimum, et ipsa est omnium infimum.
Aquae, quae supra firmamentum sunt, sunt
extrema, et ipsae omnium sunt suprema. In rebus
vero mediis quaecunque sunt interiora, ipsa sunt
inferiora, et quaecunque sunt exteriora ipsa sunt
superiora. Firmamentum vero ex stellis sibi infixis

esse volubile comprobatur, sed de qua materia factum
sit ignoratur. Terra die jussu divino moles
aquarum, quae spatium illud quod inter coelum et
terram est occupatum tenebat, deorsum versa in
abyssum descendit, et sic aer in medio purus et
serenus permansit. Deinde jussit Deus ut terra
herbas et arbores secundum species suas germinaret,
et germinavit. Quarta die fecit luminaria, quae
in firmamento probantur esse fixa, exceptis septem
planetis, quorum ista sunt nomina: Luna, Mercurius,
Venus, Sol, Mars, Jupiter, Saturnus. Quinta die
fecit de aqua pisces et aves, sed pisces in aqua
dimisit, avibus vero in aere mansionem habere constituit.
Sexta die fecit bestias in terra. Mundo igitur
creato, disposito, ornato, et eo, quod esset

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.