PL 177, col. 216

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

Ratisbona [Ratispona], Herbipolis, Argentina,
Basilea Treveri, Senones, Parisius, Lugdunum,
Rothomagus, Remi, Arelas, Vienna, Parentasia,
Ebredunum, Bituri, Turoni, Burdegala, Tolosa,
Narbona. In Hispania sunt Pampilonia, Osca, Barzinona,
Tarracona, Tortosa, Carthago, Hippus, Megala,
Caesarea, Leptis, Bysantium, Cliphea. Duodecim
Alexandriae: Alexandria bucephala, Alexandria
montuosa, Alexandria apud Porum, Alexandria in
Scythia, Alexandria apud Babylonem, Alexandria
in Aegypto, Alexandria apud Massagetas, Alexandria
apud Orgalas, Alexandria apud Granicum, Alexandria
apud Troadam, Alexandria juxta Tigrim,
Alexandria apud Xanthum, His igitur de situ terrarum
breviter expeditis, ad sequentia transeamus

.
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula.
CAP. I. Per quae sequens currat narratio.

Abimelech, Thola, Jair, Jepthe, Abessam, Ahialon,
Abdon [Labdon], Samson, Heli, Samuel.
CAP. IV. Reges qui.
Saul, David, Salomon, Roboam, Abia, Asa, Josaphat,
Joran, Azarias, Athalia, Joas, Amasia, Ozias,
Joathas, Achas, Ezechias, Manasses, Amon, Josias,
Joatham, Joachim, Sedecias.
CAP. V. Pontifices.
Jesus, Joachim, Eliasib, Judas, Joannes, Simon
justus, Eleazarus, Manasses, Onias, Simon, Onias,
Jesus qui et Jason, Onias qui et Menelaus, Alchimus,
Judas, Jonathas, Simon, Joannes, Aristobolus,
Alexander, Alexandra, Hircanus.
CAP. VI. Historia ab Adam usque ad Moysen.
Parentes itaque primi praeceptum obedientiae
transgressi de paradiso sunt ejecti, et in miseriam

hujus mundi projecti. Cognovitque Adam uxorem
suam, et genuit Cain, cujus posteri homines sunt
vocati. Genuit Abel, cujus posteri filii Dei sunt vocati.
Porro Seth genuit Enos, et Enos genuit Cainam,
et Cainam genuit Malaleel, et Malaleel genuit Jared,
et Jared genuit Henoch, qui translatus est, et Henoch
genuit Mathusalem, et Mathusalem genuit Lamech,
et Lamech genuit Noe. His diebus gigantes
erant in terra, et omnis caro corruperat viam suam,
nam filii Dei, id est illi, qui erant de stirpe Seth, videntes
filias hominum, quae erant de genere Cain,
quod essent pulchrae, miscentes sanctum cum profano
duxerunt eas uxores. Unde iratus Deus dixit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.