PL 177, col. 217

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

quod deleret hominem et omnem animam viventem,
quam fecerat propter hominem, aquis diluvii. Et
invenit gratiam Noe coram Domino, et jussu Dei fecit
sibi arcam, in qua salvaretur ipse, et uxor ejus,
et tres filii ejus, et uxores filiorum, et de animantibus
mundis introduxit septena, de immundis verbo
bina. Igitur aquis diluvii deleta est omnis anima
vivens, exceptis iis quae erant in arca. Peracto diluvio
egressus est Noe de arca cum omnibus filiis
suis Sem, Cham et Japhet. Ab his disseminatum est
omne genus humanum post diluvium super terram.
Sed antequam posteri eorum ab invicem dividerentur,
inchoata est ab eis turris Babylonis, ubi confusum
est labium eorum. Postquam divisi sunt, filii
Sem meridianam partem Asiae ab ortu solis usque

ad Phoenices possederunt. Posteri Cham meridianam
terram a Sidone usque ad Gaditanum fretum. Filii
Japhet septentrionalem partem Asiae, a monte Tauro,
et omnem Europam usque ad Oceanum Britannicum,
nomina sua locis et gentibus relinquentes, de quibus
adhuc quaedam permanent ut ab Elam Elamitae, ab
Assur Assyrii; quaedam vero mutata sunt, ut ab Indo
fluvio Indi, ab Aegypto rege Aegyptii. Sem autem
genuit Arphaxad, et Arphaxad genuit Sale, et Sale
genuit Heber, a quo Hebraei sunt vocati, in cujus
familia primordialis illa, et cunctis communis lingua,
quae Hebraea dicitur, post confusionem remansit
linguarum. Heber genuit Phaleg, in cujus tempore
turris quae dicitur Babel aedificatur. Phaleg genuit
Reu seu Ragau, sub quo dii primum adorantur. Ragau

genuit Sarug, et Sarug genuit Nachor, et Nachor
genuit Thare, et Thare genuit Abram, cujus
tempore Zoroastres magicam reperit. Hunc Abram,
cum jam cultus idolorum ferverent ubique, Deus de
Chaldaea eduxit, et in terram Chanaan induxit [(Gen.
XII)]
, et eo quod eam semini ejus daret promisit. Orta
fame peregrinatus est Abram in Aegyptum, et inde
locupletatus, est reversus; denique divinitus praeceptum
accepit, ut se cum sua sobole circumcideret.
Ahraham autem genuit Isaac, qui duxit uxorem
Rebeccam, de qua genuit Jacob et Esau. Postquam
autem Jacob edulio lentis primogenita fratris sui
obtinuit, et eum de benedictione patris supplantavit,
ad Laban avunculum suum perrexit, et pro servitio

suo filias ejus uxores accepit, et ex eis et ancillis earum,
duodecim patriarchas procreavit. Multumque
locupletatus in patriam reversus patrem suum cum
Esau fratre sepelivit. Deinde Joseph a fratribus in
Aegyptum est venditus, et ibi miro Dei nutu sublimatus,
eumque pater suus cum omni domo sua est
secutus.
CAP. VII. Historia a Moyse usque ad Josue.
Mortuo autem Jacob, et Joseph mortuo, in Aegypto
multiplicati sunt filii Israel nimis, et surrexit
alius rex qui ignoravit Joseph, et coepit affligere filios
Israel in aedificatione urbium, Phiton et Ramesses.
Vidit autem Deus laborem eorum, et clamorem
exaudivit, et misit Moysen et Aaron, et eduxit de
terra Aegypti, decem plagis Aegypto flagellata.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.