PL 177, col. 474

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

est. Sed in spiritualibus bonis summum bonum
Deus est, in corporalibus bonis summum bonum
homo est. Itaque corporalia bona ad hominem
referuntur quasi ad summum suum; spiritualia bona
quae in cognitione veritatis et amore bonitatis consistunt,
ad Deum referuntur, velut ad summum suum.
Corporalia bona ad hominem bona sunt, quia hominis
bona sunt. Spiritualia bona ad Deum bona sunt;
non quia Dei bona sunt, sed quia ex Deo bona sunt.
Ista ab homine bona non sunt, sed homini bona
sunt; illa a Deo bona sunt. Quidquid enim extra ipsum
bonum est ab ipso quidem bonum est, sed ipsi
bonum non est, qui solus ipse bonum suum est.
Omne tamen bonum ideo bonum est, quia ad summum
suum bonum bonum est, et in tantum bonum

est, in quantum ad ipsum bonum bonum est. Per
summum igitur bonum reliqua omnia dijudica et ipsum
quasi regulam justitiae in judicio universorum
constitue. Quid est bonum? Quod bonum est ad
summum bonum. Quod est vere bonum? quod bonum
est ad verum bonum. Quid est bonum esse ad
illud? prodesse ad illud. Quod convertit et ducit ad
illud; et si non ducit conducit tamen. Si prodest ad
illud, ducit. Si prodest illi, conducit. Spiritualia bona
ad summum suum ducunt, quia prosunt ad illud.
Corporalia bona ad summum suum conducunt, quia
prosunt illi. Quid est malum? quod malum est ad
summum bonum. Quid est verum malum? quod malum
est ad verum bonum. Quid est malum esse ad

bonum? nocere illi vel nocere ad illud. Quid est nocere
ad illud? facere ut illud amittatur, vel facere
ut non obtineatur. Ergo corporalia bona omnia et
mala ideo bona sunt vel mala, quia bono quod summum
est ad illa prosunt vel nocent. Spiritualia autem
bona omnia et mala, ideo bona vel mala sunt,
quia ad bonum quod summum est ad illa, prosunt
vel nocent; et tantum utraque bona sunt vel mala,
quantum prosunt vel nocent sive illi sive ad illud.
Quaecunque autem corporaliter bona dicuntur, secundum
quod bona sunt homini, bona dicuntur.
Quaecunque autem corporaliter bona sunt homini,
secundum quinque sensuum perceptionem, bona
sunt, per quos videlicet sensus et animae commercium
est ad mundum, et mundo ad animam. Omnes

formae rerum et figurae et colores et species secundum
visum bona dicuntur, quia visum fovent,
et secundum visum placent homini; et quae magis
visum delectant magis bona dicuntur, sicut illa quae
cruciant, mala.
Similiter in sonis et canticis quae auditum delectant,
bona dicuntur: et quae cruciant mala; et
quae magis delectant vel cruciant, magis bona vel
mala. Ad hunc modum in odoribus quoque quae amplius
olfactum delectant magis bona dicuntur; quae
dolore afficiunt et cruciant, mala nominantur. Similiter
in gustu et tactu invenitur. Sic ergo quaecunque
corporaliter bona dicuntur propter corpus
hominis, bona dicuntur, propter quod facta sunt ut
illi bona essent omnia. Si ergo corporalia bona omnia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.