PL 177, col. 473
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
sunt, non vera bona sunt. Omnia tamen bona, tantum
bona sunt, quantum ad summum bonum bona
sunt. Quod vere summum bonum est, universaliter
summum est. Quod autem non vere summum bonum
est, non universaliter, sed in suo genere tantum
summum bonum est. Sunt itaque duo quaedam
summa bona; aliud vere summum et vere bonum;
aliud in suo genere summum et in suo tantum genere
bonum. Sed quid dicemus? Nonne summum
bonum Deus est? Si ergo duo summa bona sunt,
duo utique dii sunt. Et fortasse quod ait Apostolus: Si quidem dii multi sunt et domini multi
[(I Cor.
VIII)]
, hoc ipsum significare voluit, quia illic quique
secundum aliquem modum non inconvenienter Deus
dicitur, ubi in sui generis bono summus invenitur.
Nobis autem
ait, unus Deus est [(ibid.)]
. Quid est nobis?
Tendentibus ad summum bonum. Ad summum
enim bonum tendentibus unus est. Ad verum bonum
tendentibus verus est. Inferioribus positis quibus ad
verum bonum pervenire non datur, alia quaedam
summa bona sunt quae vere summa non sunt, et ideo
vera non sunt, summa tamen in suo gradu et ordine
constituta. Et quod cuique summum est hoc illi
Deus est. Ecce, inquit, Deum Pharaonis constitui te [(Exod. VII)]
.
Ecce duo dii, imo tres: Moyses in Aegypto,
homo in mundo, Creator in coelo. Et habet
unusquisque Pharaonem suum. Quid est Pharaonem?
Negatorem et contradictorem. Pharao interpretatur negans eum,
id est Deum. Dominum, inquit, non
cognovi, et Israel non dimittam [(Exod. V)]
. In hoc
negans eum dicitur. Quid est negare Deum? Summum
bonum negare. Deus enim summum bonum est. Qui negat,
inquit Apostolus, Christum in carne venisse,
hic est Antichristus [(I Joan. II)]
, hoc est contrarius
Christo. Si ergo qui negat Christum, Antichristus
est, igitur qui adversatur et contrarius est summo
bono, hic negat summum bonum, et est Pharao, id
est negans eum. Quid est contrarium vero bono nisi
verum malum? Et non vero bono, nisi non verum
malum? Ecce ergo constituamus tres Pharaones
contra tres deos. Moysi adversatur tyrannus Aegyptius,
homini mundus, Deo diabolus. Primus crudelitate,
secundus adversitate, tertius iniquitate.
Primus saevitiam, secundus poenam, tertius malitiam
opponit. Interiorem vitam in anima exstinguere
conatur iniquitas; exteriorem vitam in corpore
exstinguere conatur mortalitas. Moysi vitam conatur
exstinguere Pharaonis crudelitas.
In his omnibus contradictiones sunt. Sunt igitur
duo summa bona, utrumque in suo ordine. In spiritualibus
bonis Deus summum bonum est, quoniam et
ipse spirituale bonum est. In corporalibus bonis homo
summum bonum est, in quantum ipse corpus est
et supra corporalia omnia conditus est, et omnia
corporalia quae facta sunt propter ipsum facta sunt.
Sicut ergo spiritualia bona omnia ad illud bonum
referuntur quod in suo genere summum est, ita quoque
corporalia bona omnia ad illud referuntur bonum
quod inter corporalia omnia supremum collocatum