PL 177, col. 472

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

ministrat spiritus unus, cognitionem scilicet et
dilectionem. Cognitio praestat judicium veritatis, dilectio
praestat judicium bonitatis. In utroque errant
homines. Quidam errant in judicio veritatis excaecati
per ignorantiam, quidam errant in judicio bonitatis
excaecati per malitiam. Quid est malitia? voluntas
mala. In voluntate mala dilectio mala. Sicut enim
bona dilectio mentem illuminat, sic dilectio mala
mentem excaecat. Omni homini bonum videtur quod
diligit. Scriptura dicit: Vae iis qui dicunt bonum malum,
et malum bonum [(Isa. V)]
. Malum bonum dicunt
qui malum diligunt, et rursum bonum malum dicunt
quod bonum odiunt. Quid est diligere? Approbare.
Qui approbat laudat, et bonum putat quod
probat. Quid est odire? Improbare et malum putaro,

hoc est judicium falsum, in quo et malum bonum
et bonum malum dicitur. Alius dicit: Bonum est;
alius dicit: Malum est; et contendunt homines erroribus
suis excaecati, quia spiritum non habent
per quem de omni vero et de omni bono judicare debuerunt. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum
tradidit disputationi eorum
[(Eccle. III)]
. Ideo
litigant homines contendentes judicio, et non possunt
recte judicare de bono, quia neque bonum in veritate,
neque verum in bonitate cognoverunt. Et quia
vere non cognoscunt quid sit bonum, non possunt
recte judicare de bono. Omnis enim qui aliquid judicat,
secundum aliquid judicat. Alioquin nihil judicatur,
nisi aliud sit certum et notum, cujus comparatione

sive collatione ipsum quod dubium est
discernatur. Et ipsum quidem, secundum quod aliud
judicatur, quasi regula est cui illud quod ex ejus
comparatione judicandum est, quodammodo confertur
et coaptatur. Omne autem quod secundum rectum
judicatur, recto judicio judicatur, quoniam
cum illo aut convenire invenitur et rectum esse, aut
discrepare ab illo et esse distortum. Quod autem
judicatur secundum id quod distortum est, statim
ipsum non recto judicio judicari necesse est, quia
sicut quod discordat a torto, semper rectum invenitur;
quod concordat, tortum esse non dubitatur.
Itaque in sola rectitudine certum judicium est,
quia quod convenit cum illa, semper rectum esse
necesse est; et quod discordat ab illa, nunquam

rectum esse potest. Si ergo rectitudo regula est
omnis judicii, secundum illam utique rectitudinem
rectissime omnia judicantur a qua et per quam quae
recta sunt omnia et formantur ut recta sint, et probantur
si sunt. Quae est autem summa rectitudo
nisi summa veritas et summa bonitas? Summa veritas
regula omnis veritatis. Summa bonitas regula
omnis bonitatis. Omne igitur bonum judicatur secundum
summum bonum. Quale bonum ipsum est,
et quantum bonum est. Est autem quoddam summum
bonum vere summum et vere bonum, et omnia
quae ad ipsum bona sunt vera bona sunt. Est item
quoddam summum bonum nec vere summum nec
vere bonum; et ideo omnia quae ad ipsum bona

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.