PL 177, col. 471
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
Quaerunt aures gaudium suum; venit bonum hoc et
dicit: Canticum sum. Auditum fuit canticum quoddam
novum, ut et suavitas et novitas jucunditatem
augerent: Suavitas ad delectationem, novitas ad
admirationem. Et infusum est auribus gaudium suum
et dicit bonum hoc: Quaerite me, hoc sum ego. Clamant
fauces, et dicit sapor: Sum; nares, et dicit
odor: Sum; tactus, et respondet suavitas: Sum.
Ego totum sum; et totum quod sum bonum sum;
et qui me habet totum habet. Non poterat corporea
natura spiritualem perfectionem aemulari ut in uno
omnia contineret. Propterea multa corpora fieri necesse
erat ut, quod non poterant per se singula,
simul facerent universa. Si album solum factum
esset, nigrum non esset. Non poterat autem corpus
unum album simul et nigrum esse. Et quaecunque
contraria erant, in uno solo esse non poterant. Itaque
si unum quodcunque solum factum esset, omne
quod est praeter unum non esset. Ratio autem contrariorum
contraria non est; et idcirco spiritus, in
eo quod rationem omnium continet, omnia per rationem
continet; et cum sit unus et simplex natura,
multiplex est tamen sapientia, sicut stabilis veritate
et mobilis subtilitate. Hic ergo spiritus quando se per
gratiam cordi infundit, sicut in ipso omnium veritas
continetur, ita per ipsum, quomodo vult et quantum
vult, omnium cognitio ministratur; et incipiunt
quodammodo omnia esse in illo qui accipit, sicut
omnia sunt in illo qui dedit. Qui enim videt oculo
contemplationis, videt Deum et ea quae in Deo sunt.
Qui videt oculo rationis, videt animum et ea quae in
animo sunt. Qui videt oculo carnis, videt mundum
et ea quae in mundo sunt. Qui autem videt ea quae
videntur oculo contemplationis, videt et ea quae videntur
oculo rationis et ea quae videntur oculo carnis,
quia in superioribus inferiora cognoscuntur.
Qui autem videt oculo rationis, ea quidem quae videntur
oculo carnis videt; sed non similiter ea quae
videntur oculo contemplationis videt. Qui vero oculo
carnis videt, ex eo nec ea videt quae videntur oculo
contemplationis, nec ea quae videntur oculo rationis.
Propterea igitur spiritalis dijudicat omnia, quia sicut
per oculum contemplationis ea videt quae in Deo
sunt, ita per oculum rationis contemplatione illuminatum
ea videt quae in animo sunt, et per ea et in
eis ea quoque quae in mundo sunt. Qui ergo omnia
videt, de omnibus judicare potest, quia nihil ab ejus
judicio subtrahitur a cujus cognitione nihil occultatur.
Sic itaque spiritalis dijudicat omnia. Quid est omnia?
Omnem veritatem, sapientia. Omnem bonitatem,
experientia. Per sapientiam judicat omnem
veritatem. Per experientiam judicat omnem bonitatem.
Duo sunt verum et bonum, et in his duobus
constat omne bonum. Sicut lumen istud corporeum
duo in se habet, splendorem et ardorem, et per
splendorem quidem illuminare, per ardorem autem
accendere vel calefacere habet, sic summum bonum
mentem quam replet et ad cognitionem veritatis
illuminat, et ad amorem bonitatis inflammat. Utrumque