PL 177, col. 487

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

sed non qualia sunt comprehenduntur. Sic itaque
per solam fidem subsistunt in nobis, et sola fide
probantur a nobis; nec aliud argumentum habere
possumus, nisi quia credimus illa fide quae ratione
non comprehendimus. Haec descriptio fidei ostendit
quid faciat fides, sed in eo non diffinitur quid sit fides.
Est autem diffinitio fidei haec: Fides est voluntaria
quaedam certitudo absentium supra opinionem,
et infra scientiam constituta. Et sciendum quod aliud
est cognitio fidei, aliud fides. Cum enim idem fit
sermo in auribus plurium, omnes aequaliter quod dicitur
intelligunt, sed non omnes aequaliter credunt et
cognitionem dictorum omnes habent, sed fidem non
omnes habent. Potest autem cognitio fidei esse sine
omni fide; fides autem sine omni cognitione esse

non potest. Multi tamen credunt et non habent
cognitionem omnium eorum quae credunt, quia
credentibus et cognoscentibus credunt, et non norunt
ipsi omne quod credunt, sed norunt illi quibus
credunt. Ejusmodi est fides simplicium in Ecclesia
qui perfectioribus credendo et adhaerendo salvi fiunt,
sicut scriptum est: Boves arabant, et asinae pascebantur
juxta eos [(Job I)]
. Hi enim in fide perfectorum
amplius credunt, qui in se credendo minus cognoscunt.
Duobus modis crescit fides, devotione
sive constantia, et cognitione. Incrementa fidei per
devotionem per tres gradus procedunt. Primus gradus
est acquiescere, secundus aestimare seu putare,
tertius gradus est certum esse. Secundum hos tres
gradus tria sunt genera hominum quae sequuntur.

Est enim quoddam genus hominum in sancta Ecclesia
quibus credere est solum non contradicere
fidei; qui ita vivunt ut nati sunt, non amando vel
approbando in quo nati sunt, qui si in alio nati
essent, fideles non essent. Consuetudine enim vivendi
fidem tenent, non amore. Est aliud hominum
genus attentius considerantium statum vitae humanae,
et dubium, et ex eo quodammodo fluctuare
incipientium in fide, quoniam multos conspiciunt
aversos et alienos a fide; tamen ducti pietate fidei
e duobus dubiis hoc eligunt quod, doctrina catholica
docente, didicerunt. Istis pax necessaria est, tribulatio
periculosa, ne forte de aestimantibus seu
opinantibus negantes efficiantur. Est aliud genus

hominum qui certi sunt et confirmati in fide sua,
quos Deus vel per exteriora miracula confirmavit,
vel per interiorem aspirationem edocuit. Isti tribulatione
non subvertuntur, sed exercentur. Sciendum
est etiam quod sicut tres sunt gradus, per quos
fides crescit, ita tres sunt gradus, per quos crescit
cognitio fidei. Primus gradus est cognitionis fidei
quo nihil minus unquam fides habere potuit, credere
videlicet Deum esse et eum salvatorem et remuneratorem
exspectare. Haec cognitio fidei simplicibus
ante incarnationem Verbi ad salutem sufficere
potuit, videlicet ut et Deum crederent et
Salvatorem exspectarent, quamvis ejusdem salvationis
suae modum et tempus non cognoscerent. Duo
enim in homine tantum sunt, natura et culpa; et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.