PL 177, col. 488

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

Creator ad naturam refertur, Salvator ad culpam.
Sub lege autem scripta crevit cognitio, quando jam
de persona Redemptoris manifeste agi coepit, et
Salvator per legem promitti, et post promissionem
exspectari. Sub gratia autem adhuc amplius excrevit
cognitio, cum ipse jam Salvator non ut prius
a multis putabatur solum homo, sed et Deus verus
manifestatus est. Et ipse redemptionis modus non
in terrenae culmine potestatis, sed in morte probatus
est constare Salvatoris.
TIT. XIX. De Charitate, Fide et Spe.
Sicut virtutes reliquae bonum naturae sunt, ita
charitas bonum est virtutum omnium: quam qui
habet, secundum aliquid omnem virtutem habet.
Habet enim secundum effectum etiam illas quas

secundum effectum non habet. Virtutes enim affectu
habere per gratiam, studium et meritum humanum
est; effectu autem eas habere, munus divinum.
Voluntas enim hominis est; potestas vero Dei. Ita
voluntas hominis bona est ex Deo, mala ex homine.
Potestas Dei est in malo, homini ad malum bona;
in bono, homini ad bonum bona. Propter hoc qui
charitatem habet, totum habet; et qui non habet
nihil habet, vel utiliter non habet. Ideo dixit Apostolus
de charitate: Charitas omnia credit, omnia
sperat, omnia sustinet [(I Cor. XIII)]
. Fides bona ostendit,
spes arripit, sustinentia defendit. Per fidem incipiunt
nobis esse, per spem nostra esse, per sustinentiam
nobiscum esse. Fides dirigit, spes trahit,
sustinentia perducit. Et sunt in charitate omnia haec,

quia in eo quod dilectum et placitum, amor suadet
libenter credere, multum praesumere, non facile
desistere.
TIT. XX. De quatuor debitoribus.
Quatuor sunt debitores, Deus, spiritus, caro,
mundus. Deus debet spiritui, ut eum et cognitione
veritatis illuminet, et amore virtutis inflammet. Spiritus
debet Deo, in omnibus quae agenda sunt, ab
ipso erudiri, et secundum ipsum operari. Spiritus
debet carni, ut eam et a malis cohibeat, et in bonis
exerceat. Caro debet spiritui, in bono agendo ministerium,
et in commodo appetendo modum. Caro
debet mundo ex ejus abundantia quod necessitatis
est sumere, quod virtutis est exercere. Mundus debet
carni in necessitate subsidium, in exercitatione

incitamentum. Sed spiritus Creatori debitum non
persolvit, quia vel per superbiam elatus, contemnit
ab eo scientiam veritatis quaerere, vel per pigritiam
ligatus, acceptam intelligentiam fastidit opere exercere.
Propterea et ipse Creator spiritui debitum
juste negat, ut eum nec ad cognoscendum verum
illuminet, nec ad bonum amandum inflammet.
Nam superbum intus a cognitione veritatis
abjicit; pigrum autem in opere foris affligit. Rursus
quia idem spiritus carni debitum non persolvit, ut
eam videlicet vel a malo cohibeat, vel in bono exerceat,
fit ut ipsa caro justa Dei dispositione non exhibeat
spiritui quod debet, hoc est, vel in bono agendo
ministerium, vel in appetendo commodo modum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.