PL 177, col. 492
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
Mortalis quippe vita planum iter habere non potest,
sed exaltat et humiliat, et nunc aequitatem ostendit,
nunc vero abruptum praefert, et casum minatur:
propter hoc talis terra, quales terreni. Sursum
vero non est ubi offendas vel praecipiteris aut inaequaliter
ambules, sed planum et aequale et consentiens
et moderatum totum. Ideo quale coelum tales et
coelestes.
TIT. XXXII. De serie temporum et amandorum ratione.
Praeterita, praesentia et futura quasi unum corpus
aeternitatis perficiunt. Praeterita amare insipientis
est, praesentia stulti, futura prudentis. Praeteritorum
pietas est, praesentium cupiditas, futurorum charitas.
TIT. XXXIII. De fructu et desiderio justitiae.
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam [(Matth. V)]
.
Ergo non satiati, sed esurientes beati sunt. Nec ideo
tamen beati, quia esuriunt; sed ideo, quia saturabuntur.
Si enim desiderium semper esset et effectus
nunquam esset, poena potius et miseria non beatitudo
hic esset. Sed misericordia Dei nostri sanctis
desideriis indubitatum spopondit effectum, et propterea
beati sunt qui desiderant, quoniam hoc primum
bonum est, et quod solum vita mortalis et poenis
addicta consequi possit, velle bonum, quoniam habere
et frui vita ventura sibi vindicavit. Ideo non
dicit justos beatos, sed esurientes et sitientes justitiam.
Si enim solos justos beatos diceret, quis sibi
hoc arrogaret? Propter hoc respexit imperfectionem
nostram ut consolaretur infirmitatem nostram, quia
si hoc esse non possumus, velle tamen hoc esse ipso
adjuvante et desiderare valemus. Et hoc iterum quia
non desiderantes gloriam, sed justitiam beati vocantur,
quia multi patriam se amare dicunt, sed viam
tenere nolunt. Gloria autem et beatitudo patria
est, justitia autem via; et non possunt ad patriam
venire qui viam non tenent. Quis est qui
commodum non appetat? sed non omnes justi esse
volunt.
TIT. XXXIV. De sacramento corporis Christi.
Dominus Jesus Christus, ut ostenderet divinitatem
suam refectionem esse animarum nostrarum, carnem
suam in cibum nobis proposuit, et rursum, ne
illam horreret sumptionem humana infirmitas, consueti
edulii specie illam velavit.
TIT. XXXV. De gloria et poena corporis humani.
Quanta est dignitas animae, si corporis gloria
tanta est? Quanto enim spiritus hominis rebus omnibus
quae videntur excellentior esse probatur, cum
cuncta corporea in obsequium condita sint corporis
humani? Unde merito poenalitate et miseria cunctis
vilius factum est, quod conditione celsius, et sublimius
fuerat constitutum. Cum autem reparatum
fuerit, sublata e medio corruptione, quod cunctis
melius est corporibus suscipiet, et tunc quoque sine
miseria subjectum spiritui sociabitur ad gloriam,
cui nunc in miseria est sociatum ad poenam.
TIT. XXXVI. Quod Moyses typus fuit Christi, inter Deum et homines futuri Mediatoris.
Scriptum est quod non potuit populus loqui cum