PL 177, col. 493

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

Deo, et petiit mediatorem Moysen. Et laudavit hoc
Dominus, et dixit quod Prophetam suscitaret qui
Mediator foret, et per ipsum mandata daret ad populum [(Exod. XX)] .
Quae enim invisibilia Dei sunt,
carnalia corda percipere non potuerunt; et contemperavit
se nobis Deus per humanitatem Filii sui, ut
ipsa mediante divina percipiamus. Infirmas autem
mentes terror majestatis opprimeret, et splendidum
lumen lippientes oculos offuscaret, nisi nubes carnis
intercedens et contemplationem excipiens. corda timida
blandimento visionis demulceret.
TIT. XXXVII. Quod creatura non potest bene esse sine creatore.
Vae soli! quia cum ceciderit non habet sublevantem [(Eccles. IV)]
. Duo sunt, qui fecit, et quod factum est.

Non autem potest bene esse illi quod factum est sine
eo qui fecit ipsum. Quod factum est per se cadere
habet, surgere non habet. Qui autem fecit quod
factum est cadere non potest, sed quod cadit sublevare
potest. Propterea ergo melius est duos simul
esse quam unum solum.
TIT. XXXVIII. De divisione per iniquitatem et unione per charitatem.
Primum divisit iniquitas inter Deum et hominem,
deinde divisit ipsum hominem. Postea venit charitas
et composuit atque confoederavit primo Deum et hominem,
deinde ipsum hominem. Iniquitas bene
unitas male divisit. Charitas male divisa bene univit.
Similiter iniquitas bene divisa male univit, et charitas
male unita bene divisit. Iniquitas ergo dividit

et unit, et charitas dividit et unit. Novissime sequitur
mors dividens, et ipsa propter iniquitatem;
unit autem per conditionem ad charitatem. Mors
dividit corpus et animam. Iniquitas dividit Deum et
animam. Charitas dividit spiritum et concupiscentiam.
Mors dividit unitatem conditionis. Iniquitas
dividit unitatem reconciliationis. Charitas dividit
unitatem abalienationis.
TIT. XXXIX. De triplici operatione philosophiae.
Naturalis operatio philosophiae per sensus agit in
res subjectas, et descendit ad singularia sine experimento
sensuum infirma: quibus quasi baculo sustentationis
innititur, per se incedere non valens.
Rationalis operatio philosophiae extra sensus est

agens in universa: sola ratione vigens. Artificialis
operatio rationalem instrumentum habet, et naturalem
probat.
TIT. XL. De triplici eruditione et duplici operatione spiritus.
Quidam ab intus erudiuntur, quidam a foris sensum
hauriunt. In illis stabilis est spiritus sapientiae,
in istis mobilis. Ad illos pertinet meditatio; ad istos
speculatio. Illi acumine sensus occulta penetrant,
isti agilitate transvolant ad longinqua. Et qui non
discernunt spiritus, putant moram meditationis pigritiam,
et speculationis motum levitatem, cum
corpus ab animo qualitatem sumit. Sicut spiritus
illuminat, sic accendit, et quos illuminat, cognitione
veritatis illuminat; et quos accendit, amore virtutis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.