PL 177, col. 496

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

Duae sunt civitates, Jerusalem et Babylon, et duo
populi, amatores Dei cives Jerusalem, et amatores
mundi cives Babylonis. Et duo reges, Christus rex
Jerusalem, et diabolus rex Babylonis. Inter has
civitates et duos populos et duos reges bellum est
jugiter et discordia et pugna; et signat uterque
milites suos, Christus suos, et diabolus suos, ut
agnoscant quique regem suum et agnoscantur ab
eo, et sequantur eum. Jerusalem enim civitas est
sursum in coelo, Babylon deorsum in terra. Similiter
Christus jam sursum est, diabolus deorsum. Milites
Christi sequuntur regem suum et milites diaboli sequuntur
regem suum. Christus tribus exemplis

viam nobis ostendit, qua eum sequi debeamus; similiter
et diabolus tria proposuit quibus post eum
praecipitentur qui eum sequuntur. Iter enim ad
Christum, quia sursum est, arduum est, et arctum
est et in longum sublime. Iter ad diabolum deorsum
est, latum est, et breve in profundum, et ad praecipitandum
facile. Ideo Christus exemplum paupertatis
reliquit, ut exonerati sarcina terrenarum rerum
leves ascendamus per arduum. Exemplum humilitatis,
ut modici sine difficultate transeamus per
arctum; exemplum patientiae, ne deficiamus in longum;
exemplum paupertatis dedit cum dixit: Vulpes
foveas habent et volucres coeli nidos, Filius autem
hominis non habet ubi caput reclinet [(Matth. VIII)]
;
exemplum humilitatis dedit cum dixit: Discite a me,

quia mitis sum et humilis corde [(Matth. XI)]
; exemplum
patientiae dedit, quando cum percuteretur non
repercussit, cum occideretur sustinuit: exemplum
iterum paupertatis, quia in hoc mundo divitias habere
noluit; exemplum humilitatis, quia gloriam
sprevit; exemplum patientiae, quia mala sustinuit.
Cum laudaretur non laetabatur, cum malediceretur
non tristabatur; cum premeretur non frangebatur.
Ait quidam illi: Magister bone. Et respondit: Quid
me dicis bonum? [(Marc. X.)]
Ecce humilitas. Et alii
dixerunt: Daemonium habes: et dixit: Ego daemonium
non habeo, sed honorifico Patrem meum [(Joan.
VIII)]
. Ecce patientia. Et cum requireret populus eum ut regem facerent
[(Joan. VI)]
, ille, humilitatis exemplum

relinquens, fugit, et gloriam sprevit: et multa
alia ad haec pertinentia exempla. Prima est ergo
paupertas, ut abjiciamus quod gravat, in quo est
peccandi occasio. Et quia paupertas despicitur, sequitur
humilitas: qua ipsa etiam propter Deum
vilitas amatur. Et quia rursum qui vilis est sine reverentia
laeditur, necessaria est post humilitatem
patientia, qua omnia adversa propter Deum fortiter
tolerentur. Paupertas levem facit et expeditum,
humilitas modicum, patientia fortem et robustum.
Econtrario diabolus suos primum divitiarum pondere
in amore et sollicitudine onerat, ut deorsum
ruant. Secundo per superbiam inflat, ut per latum
incedant. Tertio per impatientiam frangit, ut cito
deficiant. Hi duo populi duas civitates ab initio suo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.