PL 177, col. 497
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
aedificaverunt, Babylonem quae a Cain initium cepit
et Jerusalem, quae ab Abel. Primus enim homo
duos genuit filios, divisionis principium et divisionis
signum, quia illa massa naturae humanae quae in ipso
primum per conditionem tota condita erat ad gloriam,
postea per praevaricationem tota addicta erat
ad poenam, ut ostenderetur quod misericordia et
veritas jam tunc dividi incoeperint in vasa misericordiae,
et in vasa irae. Et abjectus est primogenitus
terrae, sicut primogenitus coeli corruerat, si tamen
primogenitus erat, qui genitus non erat. De ipso
enim dictum est: Ipse est principium viarum Dei [(Job XL)]
.
Et reprobata sunt prima, ut ostendatur
quod finis principio melior est, quia quae in principio
facta sunt a Deo, bona quidem facta sunt, sed bona
incipientia; quae autem in fine facienda erant, bona
facienda erant, et bona consummata. Propter hoc
etiam in ipsa rerum conditione, primum materiam
fecit; postea formam superaddidit, ut ostenderet
quod similiter in rationali creatura primum esse
factum erat: postea autem pulchrum esse et formosum
esse: et melius addendum erat, ut non nimis
gloriaretur in eo quod primum bonum acceperat,
sed ad illud potius festinaret quod postea melius
acceptura erat. Sed primogenitus primum dilexit
ut perderet novissimum, et ideo reprobatus est;
et ille in coelo, et iste in terra. Sed ille de coelo dejectus
in terra hominem per invidiam supplantavit,
iste in terra reprobus effectus fratrem suum zelando
occidit. Quia enim vita illius gravis ei fuit, ideo ad
mortem illius festinavit. Cruciabatur enim nequam
conscientia quotidie contra se testimonium cernens
vitam justi et quasi gravis ei ad videndum fuit, ex
cujus praesentia sua condemnabatur malitia. Idcirco
auferre festinavit e medio ipsum ne eum videret ad
confusionem sui, quem videre noluit ad emendationem
et correctionem sui. Fortassis existimans postea
non fore Deum vindicem iniquitatis, si non superesset
homo justus testis veritatis. Sic ergo Cain
interfector fratris Babylonis fundamenta posuit.
Abel autem interfectus sanguine suo primordia
Jerusalem in terra consecravit. Sic Ismael primogenitus
reprobus fuit; Isaac vero electus. Esau quoque
ab haereditatis sorte et dono benedictionis reprobatur,
Jacob diligitur et eligitur: et reprobato
Eliab primogenito, David junior ad regni fastigium
sublimatur [(I Reg. XVII)] . Semper autem milites diaboli
furore pugnaverunt, et milites Christi patientia
vicerunt, regem suum paupertatis amore et humilitatis
studio sequentes, patientia autem ad ipsum
pervenientes.
TIT. XLIX. De officio et potestate praelatorum.
Considerate, fratres, misericordem dispensationem
Dei. Solus ipse peccata tollere, et peccatores
justificare potest; tamen ut humanam conscientiam
de sua pietate certam faceret, potestatem relaxandi