PL 178, col. 119
Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne
referebant, intentione ut quo religiosior crederetur,
ad majorem praelationis gradum promoveretur, sicut
in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto.
Nec tamen hic suae conversionis habitus aut
ab urbe Parisiaca, aut a consueto philosophiae studio
eum revocavit; sed in ipso quoque monasterio,
ad quod se causa religionis contulerat, statim more
solito publicas exercuit scholas. Tum ego ad eum
reversus ut ab ipso rhetoricam audirem, inter caetera
disputationum nostrarum conamina, antiquam
ejus de universalibus sententiam patentissimis argumentorum
disputationibus ipsum commutare,
imo destruere compuli. Erat autem in ea sententia
de communitate universalium, ut eamdem essentialiter
rem totam simul singulis suis inesse astrueret
individuis; quorum quidem nulla esset in essentia
diversitas, sed sola multitudine accidentium
varietas. Sic autem istam suam correxit sententiam,
ut deinceps rem eamdem non essentialiter, sed indifferenter
diceret. Et quoniam de universalibus in
hoc ipso praecipua semper est apud dialecticos quaestio,
ac tanta ut eam Porphyrius quoque in Isagogis
suis, cum de universalibus scriberet, diffinire non
praesumeret, dicens: Altissimum enim est hujusmodi
negotium. Cum hanc ille correxisset [ al. correxerit],
imo coactus dimisisset [ al. dimiserit] sententiam,
in tantam lectio ejus devoluta est negligentiam,
ut jam ad dialecticae lectionem [ al. ad caetera
dialecticae] vix admitteretur: quasi in hac scilicet
de universalibus sententia tota hujus artis
consisteret summa. Hinc tantum roboris et auctoritatis
nostra suscepit disciplina, ut ii, qui antea
vehementius magistro illo nostro adhaerebant, et