PL 178, col. 340

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

consuetudinem penitus abstulistis. Ubi et invitatorium
et hymnum cum tribus tantum lectionibus
et responsoriis cum Gloria, contra omnem Ecclesiae
morem, et, ut dicitur, rationem vos dicere instituistis.
Cum enim hoc triduum tanquam exsequiae Dominicae
in luctu peragatur, atque hinc vulgo horum
dierum vigiliae nuncupentur tenebrae, quod exstinctis
ibi luminaribus moeror hic exprimatur;
non mediocriter mirandum videtur vel invitatorium,
vel hymnum, vel Gloria, quae potius gaudii voces
sunt, ibi decantari. Quae omnia cum omnibus in
magnam admirationem veniant, cur haec scilicet
vestra novitas totius Ecclesiae usui apud vos praeferatur,
nec tamen ab institutione vestra ideo receditis,
nec quid alii murmurent curatis, quia id rationabiliter

vos facere confiditis, quos institutio regulae
novum opus de veteri facere compellit, sicut
de semetipso Hieronymus meminit. Non enim vocum
novitates, sed profanas tantum et fidei contrarias
Apostolus interdicit. Alioquin novam legem veteri
non praeferremus, et post canonicas scripturas multa
fidei verba necessario inventa, haereticorum more,
respueremus. Ad confutandam quippe novam haeresim
novum vocabulum ὁμοούσιον repertum fuit:
nec hoc nomen Trinitas et persona canonicis scripturis
insertum est. Denique in divinis officiis quis
ignoret diversas et innumeras Ecclesiae consuetudines
inter ipsos etiam clericos? Antiquam certe Romanae
sedis consuetudinem nec ipsa civitas tenet,

sed sola Ecclesia Lateranensis, quae mater est omnium,
antiquum tenet officium, nulla filiarum suarum
in hoc eam sequente, nec ipsa etiam Romani
palatii basilica Mediolanensis metropolis ita in talibus
ab omnibus dissidet, ut nulla etiam suffraganearum
suarum matris institutionem imitetur. Sic
et Lugdunensis prima sedes Galliarum sola in suo
persistit officio. Et cum tanta in istis facta sit varietas
quidquid una post aliam noviter instituit, nulla
reprehensio novitatis incidit, quia nulla fidei contrarietas
fuit. Nonnullam enim oblectationem haec
divini cultus varietas habet, quia, ut Tullius meminit,
identitas in omnibus mater est satietatis. Qui
ergo omnium linguarum generibus praedicari voluit,
ipse diversis officiorum modis venerari decrevit.

Qui etiam cum orationem praedictam diversis composuerit
modis, et in ea utroque modo orandum
praeceperit, quomodo praeceptum ejus implebimus,
si verbum aliquod subtrahere praesumimus, et nunquam
eam eo modo, quo ipsam dixit proferamus?
Denique, ut omnibus satisfaciam, nunc etiam, ut
superius dico, abundet unusquisque in suo sensu,
dicat eam quomodo voluerit. Nemini persuadeo ut
me in hoc sequatur, variet verba Christi prout
voluerit. Ego autem sic illa sicut et sensum, quantum
potero, invariata servabo.
EPISTOLA XI. Quae est Petri Abaelardi.--Adversus eos qui ex auctoritate Bedae presbyteri arguere conantur Dionysium Areopagitam fuisse Dionysium Corinthiorum episcopum et non magis fuisse Atheniensium episcopum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.