PL 178, col. 1604

Sic et non (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

Jephte filiam, quae occurrit ei, occidit, cum se id
vovisset immolaturum Deo quod ei revertenti de
praelio victori primitus occurrisset. Nec Samson
aliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina
domus oppressit, nisi quod latenter spiritus hoc
jusserat, qui per illum miracula faciebat. Item:
Quicunque hoc in se ipsis perpetraverunt, animi
magnitudine fortassis mirandi, non sapientiae sanitate
laudandi sunt, quanquam, si rationem diligentius
consulas, nec ipsa quidem animi magnitudo
recte nominabitur, ubi quisque, non valendo tolerare
vel quaeque aspera vel aliena peccata, se ipse
interemerit. Magis enim mens infirma deprehenditur,
quae ferre non potest vel duram sui corporis
severitatem vel stultam vulgi opinionem. Item: Si

magno animo fieri putandum est, cum sibi homo
ingerit mortem, ille potius Cleombrotus in
hac magnitudine reperitur, qui fertur lecto Platonis
libro, ubi de immortalitate animae disputatum
est, se praecipitem dedisse de muro, atque ita de hac
vita migrasse ad eam quam credidit esse meliorem.
Quod tamen magne potius esse factum quam
bene testis esse potuit Plato ipse quem legerat, qui
profecto id praecipue potissimumque fecisset vel
etiam praecepisset, nisi ea mente, qua immortalitatem
animae vidit, nequaquam faciendum, quin
etiam prohibendum esse judicasset. Item: Sed tamen
illi, praeter Lucretiam, non facile reperiunt de
cujus auctoritate praescribant, nisi illum Catonem,

qui se Uticae occidit, non quia solus id fecit, sed
quia vir doctus et probus habebatur. Item: Si turpe
erat sub victoria Caesaris vivere, cur auctor hujus
turpitudinis filio fuit, quem de Caesaris benignitate
omnia sperare praecepit? Cur non et illum secum
coegit ad mortem? Item: Restat una causa de qua
dicere coeperam, quia utile putatur, ut se quisque
interficiat, id est ne in peccatum irruat, vel blandiente
voluptate vel dolore saeviente. Quam causam
si voluerimus admittere, eo usque progressa perveniet,
ut hortandi sint homines tunc se potius interimere,
cum lavacro regenerationis abluti universorum
remissionem acceperunt peccatorum. Tunc
enim tempus cavendi omnia futura peccata, cum
sunt omnia deleta praeterita. Item: O mentes

amentes! quis est hic tantus non error, sed furor?
Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae, tempore
persecutionis, ut insectatores suae pudicitiae devitarent,
in rapturum atque necaturum se fluvium projecerunt,
earumque martyria in Catholica Ecclesia
veneratione celeberrima frequentantur. De his nil
temere audeo judicare; utrum enim Ecclesiae aliquibus
fide dignis testificationibus, ut earum memoriam
sic honoret, divina persuaserit auctoritas
nescio; et fieri potest, ut ita sit. Quid enim si hoc
fecerunt non humanitus deceptae, sed divinitus missae,
nec errantes, sed obedientes? De Samson aliud
nobis fas non est credere; cum autem Deus jubet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.