PL 178, col. 1605

Sic et non (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

seque jubere sine ullis ambagibus intimat, quis
obedientiam in crimen vocet? quis obsequium pietatis
accuset? Nam et miles, cum obediens potestati,
sub qua legitime constitutus est, hominem occidit,
nulla civitatis suae lege reus est homicidii;
imo, nisi fecerit, reus imperii deserti atque contempti
est. Quod si ita est jubente imperatore,
quanto magis jubente Creatore! Idem ad Laetum:
Sicut autem hoc praeceptum, quo perdere jubemur
animam nostram, non ad id valet, ut se quisque
interimat, quod inexpiabile nefas est, tamen valet,
ut interimat in se carnalem animae affectum. Macrobius
lib. I [(cap. 13)] De somnio Scipionis:
« Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime,
quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere,

quid moror in terris? Quin huc ad vos venire propero? » -- « Non
est ita, inquit ille, nisi enim cum
Deus istis te corporis custodiis liberavit, huc tibi
aditus patere non potest; quare et tibi, Publi, et
piis omnibus retinendus animus est in custodia
corporis, nec injussu ejus, a quo ille est vobis datus,
ex hominum vita migrandum est, ne munus
assignatum a Deo ipsi fugisse videamini. » Haec
secta et praeceptio Platonis est, qui in Phaedone definit
homini non esse sua sponte moriendum; sed
in eodem tamen dialogo idem dicit mortem philosophantibus
appetendam et ipsam philosophiam
meditationem esse moriendi. Sed Plato duas esse
mortes hominum novit. Nec hoc nunc repeto, quod
superius dictum est, duas esse mortes, unam animae,

animalis alteram; sed ipsius quoque animalis,
hoc est hominis, duas asserit mortes, quarum unam
natura, virtutes alteram praestant. Homo enim moritur,
cum anima corpus reliquit solutum lege
naturae; mori etiam dicitur, cum anima adhuc in
corpore constituta corporeas illecebras philosophia
docente contemnit et cupiditatum dulces insidias
reliquasque omnes exuit passiones. Hanc ergo mortem
dicit Plato sapientibus appetendam; illam vero
quam omnibus natura constituit, cogi vel inferri
vel accersiri vetat, docens exspectandam esse naturam.
Hoc quoque addidit nos esse in dominio Dei,
cujus tutela et providentia gubernamur; nihil autem
esse invito Domino de his quae possidet ex eo

loco, in quo suum constituerat auferendum; et sicut
qui vitam mancipio extorquet alieno crimine
non carebit, ita eum qui finem sibi, Domino necdum
jubente, quaesierit, non absolutionem consequi
sed reatum. Haec Platonicae sectae semina altius
Plotinus exsequitur. Cum constet, inquit, remunerationem
animis esse illic tribuendam pro modo
perfectionis, ad quam in hac vita unaquaeque pervenit,
non est praecipitandus vitae finis, cui
adhuc proficiendi esse possit accessio. Ergo, inquies,
qui perfecte purgatus est, manum sibi debet
inferre, cum non sit ei causa remanendi, quia profectum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.