PL 178, col. 1652
Dialogus inter philosophum Judaeum et Christianum (Petrus Abaelardus), J. P. Mig
Virtus enim, inquit, nisi difficile mutabilis,
non est. Neque enim qui semel juste judicat, justus
est, neque qui semel adulterium facit, est
adulter, sed cum ista voluntas cogitatioque permanserit.
Optimus vero est ille animi habitus, qui
ad verae beatitudinis meritum nos informat, quales
sunt singulae virtutis species, quas alii plures, alii
pauciores statuerunt. Socrates quidem, per quem
primum vel maxime moralis disciplinae studium
convaluit, quatuor virtutis species distinguit: Prudentiam,
justitiam, fortitudinem, temperantiam.
Nonnulli vero prudentiae discretionem matrem potius
sive originem virtutum, quam virtutem, nominant.
Prudentia quippe est haec ipsa morum scientia,
quae, ut tractatus ethicus tradit, rerum bonarum
et malarum scientia dicitur, hoc est ipsa bonorum
discretio sive malorum, quae videlicet in
seipsis proprie bona dicenda sunt aut mala. Quaedam
etenim bona aut mala ex seipsis proprie et
quasi substantialiter dicuntur, utpote virtutes ipsae
vel vitia; quaedam vero per accidens et per
aliud. Veluti operum nostrorum actiones, cum in
se sint indifferentes, ex intentione tamen, ex qua
procedunt, bonae dicuntur aut malae. Unde et saepe
cum idem a diversis agitur, vel ab eodem in
diversis temporibus, pro diversitate tamen intentionum,
idem opus bonum dicitur atque malum.
Quae vero substantialiter et ex propria natura bona
dicuntur aut mala, ita impermista perenniter manent,
ut quod semel bonum est, malum nunquam
fieri possit, vel e converso; horum itaque [(fol. 35
R.)] discretio tam bonorum scilicet, quam malorum
prudentia dicitur. Quae quidem discretio, quia aeque
perversis ut bonis inesse potest hominibus nec meritum
habet, nequaquam virtus vel optimus animi
habitus recte dicitur. Unde Aristoteles a virtutibus
scientias distinguens cum in praedicto qualitatis
tractatu De habitu exempla subjiceret: Tales, inquit,
sunt scientiae vel virtutes. Quem quidem locum
Boetius exponens, ait: Aristoteles enim virtutes
non putat scientias, ut Socrates: sic et ille, ut jam
supra memini prius noster et postmodum vester
Augustinus, quandoque virtutis nomen usque ad
fidem etiam et spem extendit, quandoque ad solam
charitatem contrahit, quae videlicet propria et specialis
est bonorum, cum caeterae duo tam reprobis
quam electis sint communes. Scriptum quippe est: Fides sine operibus otiosa est;
et spes impiorum
peribit [(Prov. X, 28)]
. Sicut autem fides aut spes
sine operibus inutiles aut potius nocivae nobis efficiuntur,
ita etiam prudentia. Magis quippe rei sumus
vel dum scienter, quod faciendum est, vitamus,
vel quod non est, agimus, quam si hoc per
ignorantiam contingeret, quae videlicet aliquam excusationem
praetendere posset. Unde et illud est
quod nostis: Servus sciens et non faciens voluntatem
domini sui, vapulabit multis [(Luc. XII, 47)]
. Et alibi,
Melius esset non nosse viam veritatis, quam post
agnitam retrorsum abire. Prudentia itaque, sicut