PL 178, col. 1651

Dialogus inter philosophum Judaeum et Christianum (Petrus Abaelardus), J. P. Mig

videlicet destitutus meritis, nondum excitata hominis
ratione, alium vero pro meritis optimum
et alium pessimum. Hos autem duos comparatione
duorum aliorum praesentis vitae, qui eos
promerentur, summum bonum et summum malum
dici arbitror, eo quod nihil adversi vel prosperi eis
sit admistum, cum alios duos talibus constet esse
permistos, ut nec boni nec mali paritas insit eis.
CHRISTIAN. Ecce secundum te summum bonum
illa supernae vitae quies intelligenda est, sicut e
contrario summum malum illa malorum damnatio
futura. Quorum utrumque, sicut meministi, ipsi nostris
acquirimus meritis, per quae videlicet, quasi
quibusdam viis, illuc pervenitur.
PHILOS. Ita aestimo et planum est. Nulla quippe

his qui naturalem amplectantur legem, sententia
firmior habetur, quam ut virtus ad beatitudinem
sufficiat et quod solae faciant virtutes beatum,
nulla alia quisquam via hoc nomen adipiscitur.
Sic e contrario nullum vere miserum, nisi ex
vitiis fieri constat. Unde sicut illas ad summum bonum,
sic ad summum malum has esse vias constat.
CHRISTIAN. Quoniam nunc aliquantum ad summum
hominis bonum sicut et ad summum ejus
malum accessisse videris et eorum insuper vias
attigisti, libet paululum objectionum vestrarum
habenas cursui tuo relaxare, quo fa [(fol. 34 R.)]
citius ad propositi tui metam pervenias et de consummatione
operis verius atque perfectius dijudicari
queas. Ostenso itaque quid tu summum

hominis bonum seu summum ipsius malum dicas,
superest ut has quoque eorum, quas dixisti vias,
virtutes scilicet ac vitia diligenter definias atque distinguas,
ut vel appetantur vel vitentur, quo melius
cognoscuntur.
PHILOS. Virtus, inquiunt, est habitus animi optimus,
sic e contrario vitium arbitror esse habitum
animi pessimum; habitum vero hunc dicimus, quem
Aristoteles in Categoriis distinxit, cum in habitu et
dispositione primam qualitatis speciem comprehendit.
Est igitur habitus qualitas rei non naturaliter
insita, sed studio ac deliberatione conquisita et difficile
mobilis. Unde hanc quam naturalem in quibusdam
castitatem nominant, ex corporis videlicet
frigiditate vel aliqua complectione naturae, quae nullam

unquam concupiscentiae pugnam sustinet, de
qua triumphet, nec meritum obtinet, nequaquam
virtutibus connumeramus, vel quaecunque animi
qualitates facile sunt mobiles. Ubi quippe non est
aliqua repugnantiae pugna, non est superantis virtutis
corona, juxta illud etiam magni vestri philosophi: Non coronabitur qui non legitime certaverit [(II Tim. II, 5)]
.
Hinc et illud ipsius philosophiae ad
Boetium in libro quarto Consolationis suae: Ex
quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens
non superetur adversis, hic etiam virtutem omnem
difficile mobilem esse rens [ leg. asserens], cum in
praedicto qualitatis tractatu Aristotelem [(34 V.)]
exponeret, scientias et virtutes inter habitus collocans;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.