PL 178, col. 357
Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne
opusculo quodam nostro De fide sanctae Trinitatis,
maxime adversus haeresim praefatam, qua ipse infamis
est, conscripto. Nuntiatum insuper nobis est
a quodam discipulo nostro, cui inde locutus est,
quod vos tunc absentem exspectaret, ut vobis in
illo opusculo quasdam haereses me inseruisse monstraret:
et vos quoque contra me, sicut et omnes
quos nititur, commoveret. Quod si ita est, ut in
hoc quoque nunc ille persistat, precamur vos
athletas Domini, et fidei sacrae defensores; ut statuto
loco et tempore convenienti me et illum convocetis,
et coram catholicis et discretis viris, quos
vobiscum provideatis, quid ille adversum me absentem
mussitet audiantur, et debitae correctioni
subjaceant, vel ille de tanti criminis impositione,
vel ego de tanta scribendi praesumptione. Interea
autem Deo gratias refero, quod summum Dei inimicum
et fidei labefactorem, in fide contrarium si
perfero, et pro fide qua stamus dimicare compellor;
et quod numero bonorum hominum jam esse videor
ex ejus infestatione, quem solis bonis semper
constat esse infestum, cujus tam vita quam disciplina
omnibus est manifesta. Hic contra egregium
illum praeconem Christi Robertum Arbrosello contumacem
ausus est epistolam confingere, et contra
illum magnificum Ecclesiae doctorem Anselmum
[EPISTOLA XV. Quae est Roscelini ad P. Abaelardum. (Edidit novissime J. A. SCHMELLER, Monac. bibl. subpraef., Abhandlungen der 1. Cl. a. k. Ak. d. Wiss. V Bd. III. Abth. )]
MONITUM.
Codices manuscriptos bibliothecae regiae Monacensis e pristina Benedictoburana acquisitos
evolventibus obtulit se nobis in modico quodam saeculi XIII volumine, jam n. 4643 signato, inter alia longe
diversi argumenti opuscula epistola quaedam sat prolixa, quae quidem inscriptione et subscriptione carens,
nec ad quem nec a quo fuerit data indicat. Eam tamen ad Petrum Abaelardum fuisse directam ipse tenor
evincit; at a quonam viri hujus celeberrimi contemporaneo et quidem adversario provenerit, diu nos habuit
suspensos, donec ejus opera perlustrantes incidimus in quamdam ejusdem epistolam (editionis Parisiensis
anni 1616 vigesimam primam), quam, cum sequentem mirum in modum illustret, merito hic
praemittimus.
« G. Dei gratia Parisiacae sedis episcopo, » etc. Adeat Lector epistolam superiorem.
Antiquitatis litteratae imprimis Gallicae periti epistolam istam cum sequente conferentes statuent, num
haec ipsa alii cuiquam possit attribui auctori, praeter famigerato illi philosophicae Nominalium sectae quondam
antesignano Roscelino Compendiensi.
Quod si nostra placeat sententia, forte et ipsi unicum hoc quod hactenus innotuit viri sua aetate famosissimi
monumentum haud contemnendum esse censebunt. Nobis vero quibus nec facultas nec otium est,
ut in priscae philosophiae scholasticae controversiis heroibusque immoremur, id jam agendum videbatur,
ut ipsam puram putam epistolam, qualem e membranis lectu partim non adeo facilibus eruimus, quamprimum
doctioribus excutiendam traderemus, nec ea quidem quae circa eamdem in Actis academiae nostrae [(Gelehrte Anzeigen, 1847, n. 253)]
memoravimus hic repetentes.
Roscelini Nominalistarum in philosophia quondam choragi, ad Petrum Abaelardum epistola hactenus inedita.
Si Christianae religionis dulcedinem quam habitu
ipso praeferebas vel tenuiter degustasses, nequaquam
tui ordinis tuaeque professionis immemor, et
beneficiorum quae tibi tot et tanta a puero usque
ad juvenem sub magistri nomine et actu exhibui