PL 178, col. 358

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

Cantuariensem archiepiscopum adeo per contumelias
exarsit, ut ad regis Anglici imperium ab Anglia
turpiter impudens ejus contumacia sit ejecta,
et vix tum cum vita evaserit. Vult eum infamiae
habere participem, ut per infamiam bonorum suam
consoletur infamiam: nec nisi bonum odit, qui bonus
esse non sustinet: qui ob temperantiam [ f. intemperantiam]
arrogantiae suae, ab utroque regno,
in quo conversatus est, tam Anglorum scilicet quam
Francorum, cum summo dedecore expulsus est, et
in ipsa, cujus pudore canonicus dicitur, Beati
Martini ecclesia nunquam, ut aiunt, a canonicis
verberatus morem solitum servaverit. Nomine designare
quis iste sit supervacaneum duxi, quem
singularis infamia infidelitatis et vitae ejus singulariter

notabilem facit. Hic sicut pseudodialecticus,
ita et pseudochristianus, cum in dialectica sua
nullam rem partes habere aestimat, ita divinam paginam
impudenter pervertit, ut eo loco, quo dicitur
Dominus partem piscis assi comedisse, partem
hujus vocis, quae est piscis assi, non partem
rei intelligere cogatur. Ne quid igitur mireris, si is
qui in coelum os ponere consuevit, in terris insaniat;
et qui Dominum persequitur, membris ejus
deroget; et nemini parcit, qui nec sibi parcere potest.
Valete.

oblitus, in verba malitiae meam adversus innocentiam
adeo prorupisses, ut fraternam pacem linguae
gladio vulnerares juxta illud: Lingua eorum gladius
acutus [(Psal. LVI, 5)]
, et Salvatoris nostri saluberrima
actuque facillima praecepta contemneres.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.