PL 178, col. 362

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

compulit, et ideo hoc illi peccatum Deus, etsi illa
casta permaneat, imputabit. Si igitur reus est criminis
vir uxorem postea non peccantem dimittens,
quanto magis si illa peccaverit? Audi etiam beatum
Gregorium ad quemdam abbatem illoquentem de
quodam conjugato, quem ita suscipiendum cognovit,
si uxor ejus similiter converti voluerit. Nam
cum unum utriusque corpus conjugii copulatione
sit factum, indecens est partem converti et partem
inde in saeculo manere. Aut ergo uterque discedat
aut uterque remaneat. Sed de domino Anselmo archiepiscopo,
quem et vitae sanctitas honorat, et doctrinae
singularitas ultra communem hominum mensuram
extollit, quid dicam? Ait enim in libro quem Cur Deus homo
intitulat, aliter Deum non posse homines

salvare, nisi sicut fecit, id est nisi homo
fieret, et omnia illa quae passus est pateretur. Ejus
sententiam sanctorum doctorum, quorum doctrina
fulget Ecclesia, dicta vehementer impugnant. Ait
enim sanctus Leo: Cum ei multa alia suppeterent
ad redimendum genus humanum, hanc potissimum
elegit viam, ut non virtute potentiae sed ratione uteretur
justitiae. Audi beatum Augustinum De Trinitate:
cur non, postpositis innumerabilibus modis
quibus ad nos redimendum uti posset Omnipotens,
mors ejus potissimum eligeretur. Item: « Eos qui
dicunt: Itane defuit Deo modus alter, quo liberaret
homines a miseria mortalitatis hujus, ut unigenitum
Filium suum hominem fieri mortemque perpeti vellet?
parum est ita refellere, ut dicamus modum

istum bonum esse quo nos per Mediatorem liberare
dignatus est, verum etiam ut ostendamus non
alium modum possibilem Deo defuisse cujus potestati
cuncta subjacent, sed sanandae nostrae miseriae
convenientiorem modum alium non fuisse aut
esse oportuisse. » Item: « poterat utique Deus hominem
aliunde suscipere, qui esset Mediator Dei et
hominum, non ex genere illius Adam, sicut ipsum
quem primum creavit non de genere creavit alicujus,
poterat vel sic, vel quo vellet, alio modo,
creare unum alium, quo vinceretur victor prioris.
Sed melius judicavit de ipso qui victus fuerat hominem
assumere. » Idem de agone Christiano: « Stulti
sunt qui dicunt: quare non poterat aliter sapientia

Dei homines liberare, nisi hominem susciperet
et nasceretur de femina? Quibus respondemus:
poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter vestrae
stultitiae displiceret. »
Si igitur apud istos quos impudenter me persequi
declamasti aliquid sacrae Scripturae contrarium
reperimus, cur miraris in dictis tuis aliquid reprehendi
potuisse, cum te in sacrae Scripturae eruditione
manifestum sit nullatenus laborasse. Huic
enim singularitati, quam divinae substantiae tribuisti,
sanctorum Patrum Ambrosii, Augustini,
Isidori scripta nequaquam consentiunt. Quae collecta
ideo subjicere curavi, ut non ex mea, sed ex
auctoritate divina quod mihi tenendum est roboretur.
Beatus igitur Ambrosius in libro De fide ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.