PL 178, col. 363

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

Gratianum imperatorem sic loquitur: « Ego et
Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
. Hoc dicit, ne intelligatur
discretio potestatis. Item: « Unum cum
Patre et unum aeternitate, unum divinitate. Non
enim Pater ipse est qui Filius, nec confusum quod
unum, nec multiplex quod indifferens. Etenim si
omnium credentium erat cor unum et anima una,
si omnis qui adhaeret Domino unus spiritus est,
sed vir et uxor in una carne sunt; si omnes homines,
quantum ad naturam pertinet, unius substantiae
sunt, multo magis Pater et Filius divinitate
unum sunt, ubi nec substantiae nec voluntatis ulla
est differentia. » Item: « Non est diversa nec singularis
aequalitas, quia aequalis nemo ipse sibi solus
est. » Item: « Deus est nomen commune Patri et Filio.

Item: Incarnatum patrem Sabelliana impietate astruere
nituntur. » Item: « Quod unius est substantiae
separari non potest, etsi non sit singularitatis sed
unitatis. Singularitas est sive Patri, sive Filio, sive
Spiritui sancto derogare. » Item: « Non unus sed unum
sunt Pater et Filius. » Item: « Una dignitas, una gloria;
in commune derogatur quidquid in aliquo putaveris
derogatum. » Augustinus in libro De Trinitate:
« Qui putat ejus esse Deum potentiae, ut se
ipsum ipse genuerit, eo deterius errat, quod non
ipse solus talis non est, sed nec ulla creatura spiritualis
neque corporalis. Nulla enim anima res est,
quae se ipsam gignat. » Item: « Circa creaturam susceptumque
habitum occupati aequalitatem quam
cum Patre habeo non intelligitis. » Item: « Convenienter

dicimus illum qui in carne apparuit missum,
misisse autem illum qui non apparuit. « Item:
Pater non judicat quemquam, sed omne judicium
dedit Filio, ac si diceret, Patrem nemo videbit in
judicio, sed omnes Filium videbunt, ut possit et
ab impiis videri. » Item: « Tres visi sunt, nec quisquam
illorum vel forma vel aetate vel potestate major
caeteris visus est. » Item: « Cum quaeritur, quid
tres? magna prorsus inopia humanum laborat ingenium.
Dictum est autem: tres personae, ne omnino
taceretur. » Item: « Trinitas Filius nullo modo
dici potest. » Item: « Potest universaliter dici, quod et
Pater Spiritus et Filius Spiritus, et Pater sanctus
et Filius sanctus. Si itaque Pater et Filius est Spiritus

sanctus, potest appellari Trinitas Spiritus sanctus.
Sed tamen ille Spiritus sanctus, qui non Trinitas,
sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie
dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, et ad
Patrem et Filium refertur, quia Spiritus sanctus et
Patris et Filii est Spiritus; sed talis relatio in hoc
nomine non apparet. » Item: « Dictum est a nostris
Graecis: una essentia, tres substantiae; a Latinis:
una substantia vel essentia, tres personae. » Item:
« Licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas
dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia non
contradicit. » Item: « Cum conaretur humana inopia
loquendo proferre quod tenet de domino Deo, timuit
dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa
summa aequalitate ulla diversitas. » Item: « Cur haec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.