PL 179, col. 624

Epistolae et privilegia (Innocentius II), J. P. Migne

Nos convenit ecclesiis, in quibus Domino militare
noscuntur, justitiam conservare . . . . . Ecclesiam
Beati Audomari, in qua divino vacatis servitio, apostolicae
sedis privilegio communimus . . . . statuentes
ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem
venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice
possidet, aut in futurum, concessione pontificum,
largitate regum vel principum, oblatione fidelium,
seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci
perpetuo jure firma vobis et illibata permaneant.
In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis
ad servitium videlicet atque susceptionem
pauperum Christi in hospitali domo praefatae ecclesiae
Sancti Audomari . . . . . terram de Rubruc, terram
de Staples . . . . .
Bonas quoque ac rationabiles consuetudines, quae
usque ad haec tempora in vestra ecclesia viguerunt,
vobis praesentis scripti pagina confirmamus, et novas
atque indebitas, vobis invitis, imponi ab aliquo
prohibemus. Ministros sane vel officiales ejusdem
ecclesiae decanus, sicut moris est, communicato
consilio fratrum statuet, qui nimirum juxta diutinam
Ecclesiae vestrae consuetudinem, si quando
excesserint, ab his quorum interest, more solito,
corrigantur.
Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito,
vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet
subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres
communi assensu, vel fratrum pars consilii sanioris,
secundum Dei timorem, et ecclesiasticam honestatem

providerint eligendum. Decernimus ut nulli
omnino hominum liceat praefatum ecclesiam temere
perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas
retinere, minuere, aut quibuslibet aliis vexationibus
fatigare; sed omnia integra conserventur
eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione
concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua
igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona,
hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra
eam temere venire tentaverit, secundo tertiove
commonita, si non congrue emendaverit, potestatis
honorisque sui honore careat, reamque se divino
judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat,
et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini

Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque
in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax
Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum
bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem
praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
DLVIII. Ad episcopum Cremonensem.--Omissio baptismi non nocet credenti probabiliter se esse baptizatum. [(Anno 1130-1143.)] [ Corpus juris canon., tom. II, Decret. Greg. lib. III, tit. 43, cap. 2.]
Apostolicam sedem consulere decrevist . . . Et infra:
Unde inquisitioni tuae taliter respondemus,
presbyterum quem sine unda baptismatis extremum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.