PL 179, col. 722
Epistola et privilegia (Anacletus antipapa), J. P. Migne
praefatam Cephaludensem ecclesiam quomodolibet
imminuere, vel temerariis vexationibus fatigare,
sed omnia ei, sicut jam diximus, firma et illibata
perpetuo conserventur, salvis in omnibus privilegiis,
atque concessionibus glorioso filio nostro
regi Rogerio et filiis suis a Romana Ecclesia traditis.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve
persona, hanc nostrae constitutionis paginam
sciens, contra eam temere venire tentaverit,
secundo tertiove commonita, si non satisfactione
congrua emendaverit, potestatis honorisque sui
dignitate careat, reamque se divino judicio existere
de perpetrata iniquitate cognoscat, atque in extremo
examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem
haec justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu
Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis
percipiant, et apud districtum judicem praemia
aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Anacletus Catholicae Ecclesia episcopus.
Ego Crescentius presbyt. card. SS. Marcelli et
Petri subscripsi.
Ego Joannes presbyt. cardin. tit. S. Pastoris ss.
Ego Amatus presbyt. cardin. tit. S. Eusebii ss.
Ego Gregorius diac. card. S. Eustachii ss.
Ego Sylvius diac. card. S. Luciae ss.
Ego Raynaldus diac. card. S. Laur. ss.
Datum Priverni per manus Saxonis sanctae Romanae
Ecclesiae presb. card. et cancellarii, XVIII Kal.
Octobris, ind. IX, Incarn. Domin. anno 1131; pontificatus
autem domni Anacleti II papae anno II.
XLVI. Monasterium Liparense constituit sedem episcopalem, Messanensis archiepiscopi suffraganeam. [(Anno 1131, Sept. 14.)] [UGHELLI, Italia sacra, I, 777.
ANACLETUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
in Domino filiis in Liparitano coenobio regulariter
Domino servientibus, et servituris in perpetuum.
Sedis apostolicae moderatio, quam licet indigni
Deo disponente suscipimus, nos invitat quatenus
pro varietate temporum diversitas res metiri debemus.
Liparitanum siquidem monasterium unum
fuisse hactenus ex majoribus Siciliae monasteriis,
et ad Romanae Ecclesiae jus pertinere dignoscitur:
crescente igitur gloriosi filii nostri regis Rogerii
gloria, quam sibi suisque filiis sedis apostolicae
liberalitas tradidit; dignum satis ac justum est,
ut ejusdem regimen ecclesiae nostris quoque temporibus
augmentetur. Decernimus igitur de fratrum
nostrorum episcoporum, et cardinalium consilio,
et hoc praesenti decreto statuimus ut jam dictum
Liparitanum coenobium episcopalem deinceps obtineat
dignitatem, et proprium veneretur antistitem,
qui per manus ven. fratris nostri Messanensis archiepiscopi
munera consecrationis accipiat, et Messanensi
ecclesiae tam ipse, quam successores illius,
tanquam suae metropoli debeat perpetuo subjacere,
solius tamen in omnibus concessionibus, et privilegiis