PL 179, col. 826

Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne

ejusque successoribus regulariter substituendis, in
perpetuum.
Ad hoc in apostolicae sedis cathedra, disponente
Domino, constituti esse conspicimur, ut ecclesiarum
omnium curam gerere, et jus suum cujusque tribuere,
praesertim his quae Beati Petri juris existunt, conservare
integre debeamus. Ad exemplar itaque praedecessorum
nostrorum felicis memoriae papae Innocentii
et Coelestini Romanorum pontificum juxta tenorem
privilegiorum, Ferrariensem episcopum a
cardinalibus nostris eligendum et a Romanae sedis
antistite consecrandum decernimus, atque Ferrariensem
Ecclesiam sub jure et dominio sedis apostolicae
decreto manere sancimus. Te igitur, clero
et populo Ferrariensi in fidelitate beati Petri persistentibus,

ad instar praedecessorum nostrorum bonae
recordationis Vitaliani, Hadriani, Leonis, Benedicti,
Joannis, Alexandri, Paschalis, Innocentii, Coelestini
Romanorum pontificum, sanctae Ferrariensis Ecclesiae,
tanquam apostolicae sedis filiae, fundos ejusdem
matris et patrimonia confirmamus; ipsam videlicet
massam Babylonicam, quae vocatur Ferraria, cum
duodecim fundis suis; cui alias undecim massas nostras
minores cum omni obedientia atque servitute
subjugamus; id est massam ripam Palatiolum cum
duodecim fundis, similiter massam Quartisianam
cum duodecim fundis, et totam et integram massam
Donorio cum duodecim fundis suis, et similiter massam
popularem cum duodecim fundis, nec non massam
Curulum, et massam Saletam cum viginti quatuor

fundis suis, simili modo massam, quae vocatur
Formignana, cum omnibus fundis suis. Has quidem
praedictas massas cum omnibus ad easdem pertinentibus
de dominio et jure atque potestate hujus
sanctae Romanae Ecclesiae in sanctam Ferrariensem
Ecclesiam per hanc donationis paginam donamus et
tradimus, ut ab hac hora in antea liceat tam tibi,
charissime frater Gripho episcope, quam successoribus
tuis, in singulis massis ecclesias cum clericis,
presbyteris, diaconis ordinare et consecrare; illud
omnimodis sancientes, ut Ferrariensis Ecclesiae tota
parochia sua in jure et dominio ac privilegio nostrae
sanctae Romanae Ecclesiae B. Petri, cujus est patrimonium
perpetuo conservetur, et sit semper sub
nostra electione atque consecratione: et quicunque

episcopus electus ordinatus et consecratus fuerit,
ille honoris hujus ac potestatis integritate fungatur.
Comitatus autem Ferrariensis fines et termini sunt:
ab Oriente ab una parte fluminis Padi altera nostra
massa phiscalia et veteraria usque ad fossam Bossonis
transeunt flumen Sancti usque Bucilletum, transeunt
flumen Gabiana, per Ludriam, circumdant villam
magnam, et Madrariam pervenientes usque Maletum,
et a Maleto pergunt juxta Argilem Anxianum
per paludes et piscarias usque Vitricam, veniunt usque
fossam Buranam, per fossam Buranam exeunt
in Padum, descendunt ad Occidentem usque ad Ulmum
formosam, quae certa finis est inter Romaniam
et Longobardiam: ab altera autem parte fluminis
fines sunt similiter ab Oriente collis de Fine, quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.