PL 179, col. 827
Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne
finis est inter nostrum comitatum Ferrariensem, et
alterum nostrum comitatum Comaclensem, et extendunt
se per paludes et piscarias usque ad fossatum
silvulae, circumdant massam Corneti et Longanum,
quae de nostro comitatu Ferrariensi est; descendendo
inde ad occidentem per paludes et piscarias usque
ad flumen Tartari pergunt usque in flumen Padi.
Sane habitatoribus ipsis majoris massae Ferrariae
malas et pravas consuetudines removemus; nisi
tamen, sicut soliti sunt, ad suffragium sanctae Romanae
Ecclesiae annualiter per illorum nuntium unaquaeque
libera persona capitis Massarii de moneta
Venetiae denarios singulos dabit; census vero et tributi
atque telonei de ripa et flumine unam medietatem
pro benedictione ad communem utilitatem et meliorationem
seu restaurationem, jam dictae majoris
massae concedimus, et alteram medietatem ad nostras
manus reservamus; similiter telonei de mercato
unam medietatem nobis conservamus, et alteram
medietatem praedicto episcopo condonamus.
Placitum quidem generale similiter in dominio et
potestate sanctae nostrae Romanae Ecclesiae tenemus,
ut ante nostrum nuntium semel in anno faciendo
justitiam ab omnibus per tres dies custodiatur: Collectam
vero vel fodrum, aut pravam vel injustam
functionem, aut dationem, seu consuetudinem nequaquam
exigimus; sed omnia pro Dei timore, atque
amore praefatae nostrae sanctae Ecclesiae B. Georgii
omnibus habitatoribus ipsius massae pepercimus,
aliasque minores massas, et sicut supra scriptum
est, cum omnibus suis servitutibus subjugamus.
Praeterea quascunque ecclesias et possessiones,
quaecunque etiam bona in praesentiarum juste et
canonice possides, aut in futurum rationabilibus
modis, Deo propitio, poteris adipisci, firma tibi
tuisque successoribus, et per vos Ferrariensi Ecclesiae,
et illibata permaneant; in quibus haec propriis
duximus exprimenda vocabulis: plebem Sancti Georgii
de ultra Padum, plebem Sanctae Mariae de Gabiana,
plebem Sanctae Mariae de Vicoventia, plebem
Sancti Martini de contra Padum, plebem S. Gregorii
de Tomara, plebem S. Petri de Cupario, plebem S.
Stephani de Formignana, plebem Sancti Apollinaris
de Trissicallio, plebem Sancti Martini de Rupina,
plebem S. Mariae de vico Bariono, plebem S. Mariae
de septem Policino, plebem S. Stephani de Caligo,
plebem S. Donati de Pedurio, plebem S. Antonini de
Ficarolio, plebem S. Georgii de Trecenta, plebem
S. Mariae de Cinisello, plebem S. Michaelis de Bragantio
cum capellis et earum pertinentiis; ecclesiam
S. Romani de Tartaro; salva in omnibus sedis apostolicae
auctoritate. Si qua sane ecclesiastica saecularisve
persona, hanc nostrae constitutionis paginam
sciens, contra eam temere venire tentaverit, et aut
Ferrariensem Ecclesiam his, quae supra scripta sunt,
diminuere, aut sanctae sedis apostolicae sua in eis
jura, quae superius significata sunt, auferre praesumpserit,
poenae compositionis nomine reddat eidem
sanctae sedi apostolicae auri optimi libras centum; et