PL 179, col. 828

Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne

nisi quae male praesumpta sunt, satisfactione congrua
emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate
careat, reamque se divino judicio existere de
perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo
corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi
aliena fiat, atque in extremo examine districtae
ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem ecclesiis
justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi,
quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant,
et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis
inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Lucius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Callisti.
Ego Goizo presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae.

Ego Thomas presbyter cardin. tit. Vestinae.
Ego Ubaldus presbyt. card. tit. S. Praxedis.
Ego Guilibertus presb. card. tit. S. Mariae.
Ego Nicolaus presbyt. cardin. tit. S. Cyriaci.
Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae.
Ego Gerardus Sabinensis episcopus.
Ego Theodewinus S. Rufinae.
Ego Albertus Ostiensis episcopus.
Ego Stephanus Praenestinensis episcopus.
Ego Incarus Tusculanus episcopus.
Ego Petrus Albanensis episcopus.
Ego Gregorius diacon. card. tit. Sanctorum Sergii
et Bacchi.
Ego Otto diacon. cardin. tit. S. Georgii ad Velum
Aureum.

Ego Guido diac. card. tit. S. Mariae in Dominica.
Ego Guido in Romana Ecclesia altaris minister.
Ego Petrus diac. card. S. Mariae in Porticu.
Ego Gr. sanctae Romanae Ecclesiae indignus diaconus.
Ego Joannes diacon. cardinal. tit. S. Hadriani.
Ego Gregorius diac. card. S. Michaeli archangeli.
Ego Joannes diacon. cardin. S. Mariae Novae.
Ego Hugo Romanae Ecclesiae diaconus tituli S. Luciae
in Orphea.
Ego Astaldus diaconus cardinalis Sancti Eustachii.
Datum Laterani per manum Baronis capellani et
scriptoris, Idibus Martii, indictione VII, Incarnationis
Dominicae anno 1144, pontificatus vero domni

Lucii papae II anno I.
III. Privilegium pro monasterio S. Petri Perusini. [(Anno 1144, Mart. 15.)] [MARGARINI, Bullarium Casin., II, 106.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis
BERNARDO abbati monasterii S. Petri quod secus
Perusinam civitatem situm est, ejusque fratribus,
tam praesentibus quam futuris regulariter promovendis,
in perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum, et animarum
salutem pertinere monstratur, animo nos
decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum
impertiri suffragium. Eapropter, dilecti
in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.