PL 179, col. 829
Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne
annuimus, atque praedecessorum nostrorum
vestigiis inhaerentes, praesertim monasterium in quo
divino mancipati estis obsequio, apostolicae sedis
privilegio communimus, statuentes ut quascunque
possessiones, quaecunque bona idem locus in praesentiarum
juste et legitime possidet, aut in futurum
concessione pontificum, largitione principum, oblatione
fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio,
poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus firma
et illibata permaneant, tam in ecclesiis quam in
cellis curtibus, plebibus, monasteriis, fundis atque
casalibus, in quibus utique haec propriis nominibus
duximus exprimenda: plebem scilicet S. Constantii,
S. Rufini, S. Martini et S. Joannis; plebem S. Martyrii,
ecclesiam S. Benedicti in Agellione cum suis
pertinentiis, ecclesiam S. Justini cum curte sua, ecclesiam
S. Andreae et S. Angeli de Alliano cum suis
pertinentiis; ecclesiam S. Mariae in Cicciano, et S.
Clementis, curtem de Casale, curtem de Petroniano;
quidquid vobis pertinet de curte et ecclesia S. Donati
in civitella, necnon terram Ugonis nepotis
Bernonis de Monte Nigro. Apostolicae quoque sedis
tibi munimine confirmamus, ecclesias sanctorum
Apollinariis, Blasii et Montani cum suis pertinentiis,
salvo annuo censu Pharphensis Ecclesiae. Qui etiam
confirmamus massas tres, in comitatu Perusino positas,
unam quae vocatur Pusulo, alteram Filoncio
et aliam quae nominatur Casalina, cum ecclesiis,
casis, vineis, campis, hortis, montibus, cultis et incultis,
et omnibus pertinentiis suis; monasterium
S. Angeli in comitatu Assisinato, in loco qui dicitur
Limisano, cum cellis capellis, et omnibus sibi pertinentibus:
ecclesiam S. Archangeli sitam juxta lacum
Perusinum, monasterium S. Salvatoris in Pothale,
monasterium S. Petri in Plojano cum universis eorum
pertinentiis; ecclesiam sancti Sylvestri in Morcelle,
ecclesiam S. Donati: jus quod habetis in Agello,
ecclesiam S. Mariae in Podio cum suis pertinentiis;
ecclesiam S. Pauli in Monticello, ecclesiam S.
Petri de Petroniano, cum curte sua. Sane chrisma,
oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum,
ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines
fuerint promovendi, et clericorum ad idem
monasterium pertinentium, a diocesano accipietis
episcopo, siquidem catholicus fuerit, et si ea gratis
ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat
vobis catholicum quem malueritis adire antistitem,
qui nostra fultus auctoritate, quae postulastis indulgeat.
Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate,
vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet
subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi
quem fratres communi consensu, vel fratrum pars
consilii sanioris, secundum Dei timorem, et B. Benedicti
Regulam elegerint, a Romano pontifice consecrandum.
Missas autem publicas in eodem monasterio
per episcopum fieri, vel stationes, aut ordinationes
aliquas celebrari, praeter abbatis ac fratrum
voluntatem, omnimodo prohibemus, ne in servorum
Dei recessibus, occasio popularibus praebeatur