PL 18, col. 19
De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne
Deus virtutum, convertere: respice de coelo, et vide, et
visita vineam istam, et perfice eam, quam plantavit
dextera tua, et super filium hominis, quem confirmasti
tibi
[(Psal. LXXIX, 15)]
. Et Apostolus filium Dei dicit,
qui filio Dei mixtus est: Paulus servus Jesu Christi,
vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod
ante promiserat per prophetas suos, in scripturis sanctis
de filio suo, qui factus est ei, ex semine David secundum
carnem. Qui praedestinatus est filius Dei in
virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione
mortuorum Jesu Christi Domini nostri [(Rom.
I, 1-4)]
. Si diceret de filio suo, ut ex resurrectione
mortuorum, unum filium ostenderet; nunc autem, de filio,
inquit, suo, ex resurrectione mortuorum Jesu
Christi Domini nostri. Sed qui factus sit filius Dei ex
resurrectione Christi, apertius ostendit de filio suo,
quia factus est ei, ex semine David secundum carnem,
qui praedestinatus est filius Dei. Dominus etenim
noster, non est praedestinatus filius Dei, quia
Deus est, et coaequalis est Patri, qui ex quo creatus
est, hoc est. Sed ille, cui secundum Lucam dicit in
baptismo: Filius meus es tu, ego hodie genui te [(Psal. II, 7)]
.
Qui ex semine David, mixtus est principali
Spiritui, et factus est ipse filius Dei, ex resurrectione
Domini nostri Jesu Christi: id est, dum resurgit
in Christo semen David: non ille, de quo ait
ipse David: Sic dicit Dominus Domino meo [(Psal.
CIX, 1)]
. Itaque facti sunt duo, una caro, Verbum caro
factum est [(Joan. I, 14)]
, et caro Deus: quia non ex
sanguine, sed ex Deo nati sumus. Apostolus dicit:
Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum
est: ego autem dico, in Christo et in Ecclesia
[(Ephes.
V, 31, 32)]
. Unum namque semen promisit Deus
Abrahae; ut quanticumque Christi miscerentur, unus
esset in Christo, sicut Apostolus dicit: Omnes vos,
unum estis in Christo Jesu. Si autem vos unum estis in
Christo Jesu: ergo Abrahae semen estis, et secundum
promissionem haeredes [(Gal. III, 28, 29)]
.
Distat autem, inter unum estis: et unus estis. Quotiescumque
alter alteri voluntate miscetur uni, unum
sunt. Sicut Dominus dicit: Ego et Pater, unum sumus [(Joan. X, 3)]
.
Quotiescumque autem et corporaliter
miscentur, et in unam carnem duo solidantur:
unum sunt corpus. Itaque in capite suo filius est
Dei; et Deus in corpore suo, filius est hominis, qui
quotidie nascendo venit, et crescit in templum sanctum
Dei. Templum enim bipartitum est. Cujus pars
altera, quamvis lapidibus magnis exstruatur, destruitur:
neque in eo lapis super lapidem relinquetur.
Istius nobis jugis adventus cavendus est, donec
de medio ejus discedat Ecclesia.
REGULA II. De Domini corpore bipartito.
Regula bipartiti corporis Domini multo necessarior
et a nobis tanto diligentius perspicienda, et per