PL 18, col. 20
De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne
omnes Scripturas ante oculos habenda est. Sicut
enim, ut supra dictum est, a capite ad corpus ratione
sola videtur: ita a parte corporis ad partem, a
dextra ad sinistram, vel a sinistra ad dextram reditus
in supradicto capite claret. Dum enim dicit uni corpori: Thesauros aperiam tibi invisibiles, ut scias, quoniam
ego sum Deus, et assumam te
[(Isa. XLV, 3)]
: et adjecit: Tu autem me non cognovisti, quoniam ego sum
Deus, et non est alius absque me Deus, et nesciebas me [(Ibid., 4, 5)]
.
Numquid, licet unum corpus alloquitur,
in unam mentem convenit, thesauros invisibiles aperiam
tibi, ut cognoscas, quoniam ego sum Deus, propter
puerum meum Jacob: Et tu autem me non cognovisti?
In eadem: et non accepit Jacob, quod Deus promisit.
Aut in unam mentem non convenit: Tu autem me
non cognovisti, et nesciebas me: Nesciebas enim non dicitur,
nisi ei, qui jam scit. Non cognovisti autem illi
dicitur, qui licet ad hoc vocatus sit, ut cognosceret,
et ejusdem corporis sit visibiliter, et Deo labiis quidem
appropinquet; corde tamen separatus sit. Huic
dicit, tu autem me non cognovisti. Iterum: Ducam caecos
in viam, quam non noverunt, et semitas quas non cognoverunt,
calcabunt: et faciam illis tenebras in lucem,
et prava in directum. Haec verba faciam, et non derelinquam
eos. Ipse autem conversi sunt retro [(Isa. XLII,
16, 17)]
. Numquid, quos dixit non derelinquam, iidem
conversi sunt retro, et non pars eorum? Iterum dicit
Dominus ad Jacob: Noli timere, quia tecum sum.
Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente colligam
te. Dicam Aquiloni, da; et Africo, noli vetare.
Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a
summo terrae, et omnes in quibus vocatum est nomen
meum. In gloriam enim meam paravi illum, et finxi
illum, et produxi plebem caecam, et oculi eorum sunt
similiter caeci, et surdas aures habent [(Isa. XLIII, 5, 8)]
.
Numquid, quos in gloriam suam paravit, iidem sunt
caeci et surdi? Iterum: Patres tui primo; principes
eorum facinus admiserunt in me, et inquinaverunt principes
tui sancta mea, et dedi perire Jacob, et Israel in
maledictum [(Ibid. 25)]
. Nunc audi me, puer meus Jacob,
et Israel quem elegi [(Isa. XLIV, 1)]
. Ostendit illi Jacob
dedisse perire, et Israel in maledictum, quem non
elegerat. Iterum: Finxi te puerum meum, meus es tu,
Israel, noli oblivisci mei. Ecce enim delevi velut nubem
facinora tua, et sicut nimbum peccata tua. Convertere
ad me, et redimam te [(Ibid., 21)]
. Numquid, cujus
peccata delevit, cui dicit, meus es tu: Et, ne obliviscatur
sui: commemorat eidem, et dicit, convertere
ad me, aut alicujus antequam convertatur, peccata
delentur? Iterum: Scio quoniam reprobatus
reprobaberis: propter nomen tuum, ostendum tibi
dignitatem meam, et praeclara mea superducam tibi [(Isa. XLVIII, 8, 9)]
.
Numquid reprobato ostendit
dignitatem suam, et praeclara sua inducit ei? Iterum: Non
senior, non Angelus: sed ipse consideravit eos
propter quod diligeret eos, et parceret illis. Ipse redemit