PL 18, col. 23

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

ex ancilla carnaliter natus est. Qui autem ex libera,
ex promissione
[(Gal. IV, 23, 24)]
. Non esse autem semen
Abrahae, nisi quod ex fide est, Apostolus dicit: Cognoscitis ergo, quoniam qui ex fide sunt, hi sunt filii
Abrahae
[(Gal. III, 7)]
? Et iterum: Vos autem, fratres
secundum Isaac, promissionis filii estis [(Gal. IV, 28)]
.
Semen ergo Abrahae, non ex lege, sed ex promissione
est, quod ex Isaac jugiter transit. Si autem
constat semen Abrahae, quod ex fide est, constat,
quia numquam fuit ex lege. Non enim potuit
ex lege esse, et ex fide. Lex enim et fides, diversa
res est. Quia lex non est fidei, sed operum. Sicut
scriptum est: Lex non est ex fide, sed qui fecerit ea,
vivet in eis [(Gal. III, 12)]
. Abraham ergo fide semper
filios habuit, lege numquam. Non enim ex lege promissio

est Abrahae, aut semini ejus, ut haeres esset
mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem
ipsi sunt haeredes, vacua est fides, et vacua est
promissio. Lex enim iram operatur. Si ergo nec fides,
nec promissio Abrahae destrui potest, ab ortu
sui jugiter mansit. Nec, data lege, impedita est:
quominus Abrahae filii secundum promissionem fidei
generentur. Dicit enim Apostolus, post quadringentos
et triginta annos datam legem non obfuisse, nec
destruxisse promissionem: Si enim ex lege, jam
non ex promissione. Abrahae autem, per repromissionem
donavit Deus [(Ibid., 18)]
. Et alio loco: Lex ergo
adversus promissa Dei? Absit [(Ibid., 21)]
. Videmus legem
ad promissa non pertinere, nec aliquando alteram
in alteram impegisse, sed utramque ordinem

suum tenuisse. Quia sicut lex numquam fidei obfuit,
ita nec fides legem destruxit. Sicut scriptum est: Legem
ergo destruimus per fidem? absit, sed legem statuimus [(Rom. III, 31)]
,
id est, firmamus: invicem namque
firmant. Ergo filii Abrahae non ex lege sunt, sed ex
fide per repromissionem. Quaerendum autem quemadmodum
hi, qui ex operibus legis negantur
potuisse justificari, in lege positi, et legem operantes,
justificati fuerint. Quaerendum praeterea,
cur post promissionem fidei, quae nullo modo destrui
potest, data est lex, quae non est ex fide: ex
cujus operibus nemo justificaretur, quia, Quotquot
ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum
est enim: Maledictus qui non permanserit in omnibus,
quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea
[(Gal. III, 10)] .
Apostolus denique huic quaestioni
prospiciens, cum asserat omnimodo filios Abrahae
dono Dei semper fuisse per fidem, non per legem factorum,
ex alterius persona respondit sibi, dicens: Quid ergo lex factorum
[(Rom. III, 27)]
? Id est: Si
ex fide filii, cur data est lex factorum, cum sufficeret
promissio generandis filiis Abrahae, et fide essent
nutriendi? Quia justus ex fide vivit [(Rom. I, 17;
Gal. III, 11; Heb. X, 30)]
. Antequam enim se interrogasset: Quid ergo lex factorum?
jam dixerat, ut
viverent, qui ex fide justificari non possent, hoc
modo: Quoniam autem ex lege nemo justificatur apud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.