PL 18, col. 24

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

Deum: justus autem ex fide vivit [(Gal. III, 11)]
. Ostendit
praeterea, dictum esse per Prophetam, Ex
fide vivit: ut manifestum fieret, quemadmodum viverent,
qui legem facere non possent. Sed minus
lucet, quid sit: Justus ex fide vivit [(Habac. II, 4)]
.
Non enim potuit quisquam justus in lege positus vivere,
nisi opera legis fecisset, et omnia opera: sin
minus, maledictus esset. Dedit Deus legem, et dixit: Non concupisces
[(Exod. XX, 17; Deut. V, 21)]
. Statim
occasione accepta, peccatum, per mandatum operatum
est omnem concupiscentiam. Necesse est enim
passiones peccatorum, quae per legem sunt, operari
in membris ejus, qui in lege est. Propterea ea data est: ut abundaret peccatum
[(Rom. V, 20)]
, quia virtus peccati,
lex. Venundatus autem sub peccato, jam non quod

vult operatur bonum, sed quod non vult malum:
consentit enim legi, secundum interiorem hominem.
Expugnatur autem aliter lege membrorum, trahiturque
captivus, neque aliquando liberari potuit, nisi
sola gratia per fidem. Est autem magnum crimen
perfidiae, non attendisse genus armorum, quibus
violentia peccati expugnaretur, et e contra, magnificae
fidei est inquisisse et vidisse. Est ergo sacrilega
mens, et male de Deo sentiens, quae cum legem
nullo modo humanitus posse fieri, et ad ulciscendum
paratam videret; non intellexerit esse aliquod
remedium vitae: nec fieri potuisse, ut bonus Deus,
qui sciebat legem non potuisse fieri, alterum vitae
aditum non reliquisset: et adversum homines, quos
ad vitam fecerat, undiqueversum vitae vias clausisset.

Hoc fides non tulit, non admisit. Sed cum
infirmitate carnis, et virtute peccati urgeretur:
Deus dedit claritatem. Sciens Dominum bonum et
justum, et viscera suae miserationis contra opera
manuum suarum non clausisse: intellexit esse iter
ad vitam, et faciendae legis remedium vidit. Deus
enim cum diceret: Non concupisces; non denudavit,
quemadmodum id provenire posset, sed vere atque
decise dixit: Non concupisces; quoniam id reperiendum
reliquit. Si enim mandaret a se proventum
postulari, legem destruxerat et fidem. Ut quid enim
legem daret, si legem in omnibus factorum polliceretur?
Aut quid fidei relinqueretur, si fidem, auxilium
pollicendo, praeveniret? Nunc autem bono fidei
dedit legem, ministram mortis: ut amatores vitae,

fide vitam viderent, et justi, fide viverent, qui opus
legis non ex sua virtute, sed ex Dei dono fieri posse
crederent. Lex enim a carne fieri non potest: quae
cum facta non fuerit, punit. Quae ergo spes homini
faciendae legis, et fugiendae mortis: nisi opis et misericordiae
Dei, quam fides invenit? Caro legi Dei
subjecta non est; neque enim potest. Qui autem in
carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non
estis in carne, sed in spiritu; siquidem Spiritus Dei
in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet,
hic non est ejus [(Rom. VIII, 7, 9)]
. Ostendit Spiritum
Dei et Christi, idem esse. Ostendit praeterea,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.