PL 18, col. 28
De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne
quod locutus sum [(II Cor. IV, 13)]
. Eumdem spiritum
fidei, dixit habuisse eumdem, qui dixit: Credidi
propter quod locutus sum [(Ps. CXV, 1)]
: et id confirmat,
dicens: Et nos credimus; ideoque et loquimur. Dicendo: Et nos,
ostendit et illos eodem spiritu fidei credidisse.
Unde manifestum est, quia haec justi non ex lege,
sed spiritu fidei semper habuerunt. Quidquid per
Dominum venit, plenitudo est, cujus pars fuit per
eumdem. Sicut parvulus, qui cum nihil minus habeat
a viro, tamen vir non est, et per incrementa non
novorum, sed eorumdem membrorum, in eum venit
plenitudo corporis, ut sit perfectus, idem tamen qui
fuerat parvulus. Revera non erat in omnibus Spiritus
sanctus ante passionem Domini; sed in illis qui
per ipsum praesentem credebant, ut ipso victore, et
cuncta perficiente, signati perficerentur. Nam justi,
quos hic invenit, habuerunt Spiritum sanctum, ut
Simeon et Nathanael, et Zacharias, et Elisabeth, et
Anna vidua filia Phanuel. Promissio a lege separata
est; neque cum sit diversa, immisceri potest. Non
conditio infirmat promissionem; cogimur autem nos
loqui ea, quae sine igne doloris audire non possumus.
Dicunt enim quidam, qui promissionum firmitatem,
et quae ex lege est, transgressionem nesciunt:
promisisse quidem Deum Abrahae, omnes gentes (sed
salvo libero arbitrio), si legem custodissent. Et si
pericula imperitiae quorumdam justorum salute patefacere
prodest; sed cum de Deo omnipotente sermo
est, moderari dicenda debemus, ne silenda reputando
memoremus, et ex ore nostro, aliena licet, audiantur.
Quare cum tremore loquentes, sua cuique pericula
consideranda relinquamus. Manifestum est,
praescisse Deum, futuros de libero arbitrio, quos
Abrahae promisit, aut non futuros. Alterum est duorum:
si futuros, finita quaestio est; si non futuros,
fidelis Deus non promitteret. Aut si hoc est statutum
apud Deum, tunc promissos dare, si promissi
vellent: profecto diceret, ne servus ejus ac credens,
quia, quod promisit, potens est et facere, ludificaretur
Abraham. Promissio autem illa est, quae nihil
conditionis incurrit. Sin minus; nec promissio est
firma, nec fides integra. Quid enim stabile remanebit
in Dei promissione, aut in Abrahae fide, si id, quod
promissum et creditum est, in eorum, qui promissi
sunt, penderet arbitrio? Ergo et Deus alienum promisit,
et Abraham incaute credidit. Ut quid etiam
ipsa promissio, debitum postmodum facta est, dicente
Deo: Benedicentur in te omnes gentes terrae, pro
eo quod audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo
dilecto propter me [(Gen. XXII, 18)]
? Neque autem ex
his, quibus facile est, et adversum Abrahae meritum
liberi arbitrii calumnia strepere; etiam post mortem
ipsius Abrahae, debitorem se ipsius confirmat
Deus, et propter eum, se facturum, quod
ejus filio promittebat, dicens: Ero tecum, et
benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo terram
hanc, et statuam jurationem meam, quam juravi