PL 18, col. 29

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

Abrahae patri tuo, et multiplicabo semen tuum sicut
stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnes gentes
terrae, pro eo quod audivit Abraham pater tuus vocem
meam [(Gen. XXVI, 3-5)]
. Ecce firmatum est debitum
Abrahae. Non enim potuit per liberum arbitrium,
post mortem amittere, quod vivus meruerat; noluerunt
autem gentes credere. Quid faciet Abraham,
cui debetur? quomodo accipiet fidei et tentationis
suae debitum, cujus debere Deo securus fuit? Cui
si dictum est: Dabo quod promisi, et reddam quod
juravi [(Ibid., 4)]
: si voluerint gentes, non crederet,
sed exspectaret fortuitum. Si conditione opus est,
cum operario esse debet, non cum mercede. Operarius
enim potest velle accipere aut nolle, non merces
reddi aut non reddi. Omnes enim gentes in

mercedem fidei datae sunt Abrahae, sicut Deus dicit: Merces tua multa est
[(Gen. XV, 1)]
. Non enim si futuri
essent, et non quia futuri erant, promisit.
Quia non propter fidem Abrahae, placuit Deo, salvas
fore omnes gentes: quas non modo ante fidem
Abrahae, sed ante mundi constitutionem possedit. Sed
quaesivit fidelem, cui id donaret, ex quo esset, cui
id futurum statuerat. Abraham ergo non id meruit,
ut essent, qui futuri erant, quos Deus elegerat, et
conformes imaginis filii sui futuros esse praeviderat.
In Genesi namque de praescientia Dei omnes gentes
Abrahae promissas, Scriptura testatur, dicens: Abraham autem fiens fiet, et erit in gentem magnam et
multam et benedicentur in eo omnes gentes terrae
[(Gen.
XXVI, 16)]
. Sciebat etiam quia disponebat Abraham

filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant vias
Domini, facere justitiam et judicium, ut superducat
Deus in Abraham quaecumque locutus est ad eum.
Invenimus autem et conditiones, ut: Si me audieritis,
et volueritis. Ubi praescientia Dei, ubi firmitas
promissionis in hujusmodi conditionibus? Dixit
etiam Apostolus, propterea ex fide, et non ex lege,
datam esse promissionem, ut firma esset promissio [(Rom. IV, 16)]
.
Lex, inquit, iram operatur; ubi etiam
non est lex, neque transgressio [(Ibid., 15)]
. Propterea
ex fide ut secundum gratiam firma esset promissio
omni semini. Recte, ut firma esset promissio. Adjecit
enim, conditione non est firma. Satis enim stultum
est credere, in totum corpus convenire, quod bipartito
corpori dicitur. Absit ut his dicat Deus: Si

me audieritis, quos sciebat audituros, quos antequam
faceret, noverat in imagine Dei perseveraturos,
quos et promisit. Non est data conditio, id est lex,
nisi impiis et peccatoribus: ut aut ad gratiam confugiant,
aut justius puniantur, si irritam fecerint.
Ut quid lex ad justos, quibus lex non est posita, qui
propitio Deo legem sine lege faciunt, qui serviunt,
quid ad imaginem et similitudinem Dei et Christi
vivunt, qui volentes, boni sunt? Qui enim sub lege
est, metu mortis, non est talis, misericors, non est
imago Dei. Displicet illi lex: sed timet ultricem, nec
perficere potest; quod non voto, sed necessitate faciendum
putat. Tradatur necesse est, propriae voluntati;
ut voluntas profecto praemium recipiat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.