PL 18, col. 39
De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne
usque nunc exstant, quas Deus penitus tolli, nec
restaurari dixerat. In alienigenis autem civitatibus
Ecclesiam conveniri apertum est in Ezechiele, cui
cum Dominus diceret, praedicere interitum in Theman,
quae est Esau, et in Dagon, quod est idolum
allophylorum, intellexit parabolam esse adversum
Hierusalem et templum. Factus est, inquit, sermo
Domini ad me, dicens: Fili hominis, confirma faciem
tuam super Theman, respice in Dagon, propheta in
silvam summam Nages: Audi verbum Domini. Haec
dicit Dominus: Ecce, ego incendam in te ignem, et
comedet in te omne lignum viride, et omne lignum
aridum. Non exstinguetur flamma incensa et cumburetur
in ea omnis facies a subsolano usque ad aquilonem, ut
cognoscat omnis caro, quia ego Dominus succendi illud,
non exstinguetur ultra. Et dixi, non, Domine. Ipsi dicunt
ad me: Nonne parabola est haec, quae dicitur [(Ezech. XX, 45, 49)]
?
Et factus est, inquit, sermo Domini
ad me, dicens: Propterea, fili hominis, propheta
et confirma faciem tuam ad Hierusalem, respiciens
sancta eorum: et prophetabis super terram Israel. Haec
dicit Dominus: Ecce ego educam gladium meum de
vagina sua: et disperdam de te inimicum et injustum.
Sic exiet gladius meus de vagina sua super omnem carnem
a subsolano usque ad aquilonem, et sciet omnis
caro, quia ego sum Dominus, qui emisi gladium meum
de vagina sua, non egredietur ultra. Confirma, inquit, faciem tuam, super Theman, et respice in Dagon [(Ezech. XXI, 1, 5)]
.
Et interpretatus est dicens: Confirma
faciem tuam ad Hierusalem, et respice in sancta
eorum. Et ostendit in omnem Hierusalem, dicens:
Disperdam de te inimicum et injustum.
Ita futurum
generaliter ait: Sic exiet gladius meus super omnem
carnem a subsolano usque ad aquilonem. Ostendit in
Hierusalem esse Theman, quam illic Deus interficit,
et Dagon, et omnia exsecrabilia gentium operante
filio David Salomone in filiis suis, quo etiam evidenter
dejecta templa Dei et demolita, atque spiritualiter
exusta, projecit in torrentem, id est, saeculum,
qui nascitur filius David Josias, ut disrumpatur
altare in Bethel, sicut scriptum est: Altare, altare,
haec dicit Dominus, Ecce filius nascetur de domo David:
Josias nomen illi [(III Reg. XIII, 2)]
. Ninive civitas
alienigenarum, bipartitae Ecclesiae figura est.
Sed quia ordinem lectionem interpretando prosequi,
longum est: satis erit, quod specie convenire non
potest dicere. Erat, inquit, Ninive civitas magna [(Jonae III, 3)]
:
adeo, cum esset adversa Deo, ut metropolis
Assyriorum, quae et Samariam delevit,
et omnem Judaeam semper oppressit: sed in figura
Ecclesiae praedicante Jona, id est, Christo,
omnis omnino liberata est. Eadem Ninive omnino
insequenti Propheta peritura describitur, cui
praedicans Dominus: Signum est Jonae in ventre
ceti [(Matth. XII, 40; Luc. XI, 30)]
. Atque ut et ipse
Propheta ostendit, non esse illam civitatem specialem,
interponit aliqua, quae speciei modum excedant.