PL 180, col. 42

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

sit res et ens. In his tribus libellis, sed et in
caeteris opusculis suis cum sese opportunitas interserit
sui nominis proferendi, non se Odonem, sed
sicut tunc ab omnibus vocabatur nominabat Odardum.
2.
Sciendum tamen de eodem magistro quod
eamdem dialecticam non juxta quosdam modernos
in voce, sed more Boethii antiquorumque doctorum
in re discipulis legebat: unde et magister Raimbertus,
qui eodem tempore in oppido Insulensi dialecticam
clericis suis in voce legebat, sed et alii
quamplures magistri ei non parum invidebant et
detrahebant, suasque lectiones ipsius meliores esse
dicebant, quamobrem nonnulli ex clericis conturbati
cui magis crederent haesitabant, quoniam et

magistrum Odardum ab antiquorum doctrina non
discrepare videbant, et tamen aliqui ex eis more
Atheniensium aut discere aut audire aliquid novi
semper humana curiositate studentes, alios potius
laudabant, maxime quia eorum lectiones ad exercitium
disputandi, vel eloquentiae, imo loquacitatis
et facundiae plus valere dicebant. Unus itaque ex
ejusdem ecclesiae canonicis, nomine Gualbertus, qui
postmodum monachus noster, deinde in episcopatu
Catalaunensi abbas exstitit, tanta sententiarum errantiumque
clericorum varietate permotus, quemdam
pythonicum surdum et mutum, sed in eadem urbe
divinandi famosissimum, secreto adiit, et cui magistrorum
magis esset credendum digitorum signis
et nutibus inquirere coepit. Protinus ille (mirabile

dictu!) quaestionem illius intellexit, dexteramque
manum per sinistrae palmam instar aratri terram
scindentis pertrahens, digitumque versus magistri
Odonis scholam protendens, significabat doctrinam
ejus esse rectissimam; rursus vero digitum contra
Insulense oppidum protendens, manuque ori admota
exsufflans, innuebat magistri Raimberti lectionem
nonnisi verbosam esse loquacitatem. Haec dixerim,
non quod pythonicos consulendos, vel eis contra
praeceptum divinum arbitrer esse credendum, sed
ad redarguendum quorumdam superborum nimiam
praesumptionem, qui nihil aliud quaerentes nisi ut
dicantur sapientes, in Porphyrii Aristotelisque libris
magis volunt legi suam adinventitiam novitatem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.