PL 180, col. 43

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

quam Boethii caeterorumque antiquorum expositionem.
Denique D. Anselmus Cantuariensis archiepiscopus
in libro quem fecit De Verbi incarnatione
non dialecticos hujusmodi clericos, sed dialecticae
appellat haereticos, Qui non nisi flatum, inquit, universales
putant esse substantias, dicens eos de sapientum
numero merito esse exsufflandos.
3.
Cum ergo magister Odardus pro scientiae
sua ubique laudaretur, tanta nihilominus in eo religionis
pollebat dignitas, ut non minus pro ipsa ab
omnibus undique celebris et famosus haberetur;
quando enim praecedentem et ad ecclesiam tendentem
ducentorum fere clericorum cohortem ultimus
ipse suo more subsequebatur, vix in aliquo districtissimo
monachornm coenobio majorem invenire

potuisses religionem; nullus enim socio colloqui,
nullus ridere, nullus audebat mussitare, nemo dextera
laevaque vel modicum oculos praesumebat deflectere:
ubi vero in choro ventum fuisset, superflue
aliquis districtionis causa alium Cluniacum
quaesisset. De frequentationibus vero feminarum,
de crinium, seu vestium incompositione, vel similium
quae hodie passim exerceri videmus abusione,
supervacaneum est aliquid dicere, quoniam hujusmodi
pestes sine dubio aut schola pepulisset, aut
scholae magisterium reliquisset. Tanti praeterea rigoris
erat, ut nullum omnino laicum ingredi claustrum
hora legendi permitteret; nam cum ante adventum
ejus milites et cives ad audiendas et terminandas
forenses causas ex consuetudine claustro

canonicorum abuti soliti essent, ita jam omnes penitus
inde eliminaverat, ut ne ipsum quidem Everardum,
potentissimum ejusdem urbis castellanum,
qui castellum Moritaniae, antea prorsus inexpugnabile,
eodem tempore militari strenuitate violenter
captum dominio Tornacensi addiderat, pro
hujusmodi causis nec ad horam quidem in eo residere
permitteret, licet eum exinde non parum offendi
sciret. Nihil enim minus quam injustas divitum
vel potentum iras pertimescebat, magnumque dedecus
viri sapientis esse dicebat, si pro favore vel
gratia principum vel modicum a tramite rectitudinis
declinet. Pro talibus ergo moribus non solum a canonicis,
verum et ab ipso domno Rabodo, tunc

temporis ejusdem urbis venerabili episcopo, cunctisque
civibus diligebatur, meritoque honorabatur.
Quamvis autem nonnulli dicerent eum hanc districtionem
non exercere causa religionis, sed potius
antiquae philosophiae consuetudinis, facile tamen
lector animadvertere potest cujusmodi post conversionem
fuerit, quem in vita saeculari tanti constat
fuisse rigoris. Sed jam de his quae in scholis
gessit haec dixisse sufficiat, nunc ad ejus conversionis
veniamus exordia.
4.
Cum scholae Tornacensi fere per quinquennium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.