PL 180, col. 45

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

in alterum virum mutatus putaretur,
vixque jam a multis recognosceretur. Fama protinus
per totam circumvolat regionem, quantocius
renuntiaturum saeculo magnum Odonem, unde quatuor
ex ejus clericis ipsum sequentes eique adhaerentes,
promittunt ei quocunque iret, se eum indivisibiliter
fore secuturos, et ab eo responsum accipiunt
quod nihil faceret absque eorum communi
assensu. Hos autem his nominibus appellatos fuisse
accepimus: Odo abbas, cujus anniversarius est XIII
Kalendas Julii; Gerbertus, qui IV Idus Aprilis obiit;
Rodulfus, qui et ipse IV Kalendas Martii; Willelmus,
qui decimo Kalend. Maii obiit; Lamfridus quintus,
eorum socius, fuga lapsus periit. Protinus
abbates totius provinciae, tam monachorum quam

canonicorum sigillatim Tornacum adveniunt, magistrumque
Odonem et ejus socios ad suam unusquisque
ecclesiam invitat. Clericis vero magistri
canonicorum magis quam monachorum ordinem
placet assumere, quia et in ecclesiasticis officiis, et
in quotidiano victu et vestitu canonici tolerabiliorem
ritum ducerent quam monachi. Quamobrem nunc
ad montem Sancti Eligii, nunc vero Gautenias, ubi
canonici districtioris vitae manebant, visitationis
gratia proficiscentes, sollicite explorabant quo loco
remanere sibi competentius foret, sed divina dispositio
jam aliter de eis ordinaverat.
5.
Erat siquidem tunc temporis extra ejusdem
urbis portam meridianam modica ecclesia, in honore
beati Martini in monte modico constructa.

Hanc fama vulgaverat antiquitus abbatiam fuisse,
sed tempore persecutionis Wandalicae cum caeteris
Gallicanis ecclesiis a paganis destructam, ad nihilum
devenisse: quaedam tamen terrae ejus in provincia
remanserant, quae ad omnibus adhuc terrae Sancti
Martini vocabantur, sed in laicorum manus devenerant,
qui eas in beneficio de manu episcopi tenebant.
Ipsa vero ecclesiola ad tantam solitudinem
fuerat redacta, ut nullum omnino fieret in ea divinum
officium, quoniam nec presbyteri qui parochiales
ecclesias ejusdem urbis tenebant, in ea missam
cantare volebant, utpote nullo superveniente
qui eis ibi aliquid offerret. Pauperes solummodo,
qui nihil penitus habebant, et procul a parochialibus

ecclesiis mortui non inveniebant qui eos ad
illasdeferret, ad hanc, quia propior erat, deferebantur.
Tuncque superveniens presbyter de vicina Sancti
Piati ecclesia eos sepeliebat, et si quid ab aliquo
fideli forte oblatum fuisset, asportabat.
6.
Eodem tempore illa ignea pestilentia divino
judicio nimis ipsam provinciam oppresserat, qua
plurimorum pedes invisibili igne, qui ignis inferni
vocabatur, publice comburi videbantur, quamobrem
non solum de ipsa provincia, verum etiam de remotis
longeque positis regionibus eodem igne combusti
ad ecclesiam Beatae Mariae, in urbe Tornacensi
constructam, quotidie gregatim deferebantur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.