PL 180, col. 56
Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor
de aliis negotiis loqui voluissent, ille se nulli
responsurum, donec pauperculae vacca sua reddita
fuisset juravit; sicque millies ab ea benedictus petitioni
ejus satisfecit.
24.
In villa quae dicitur Turholdis, singulis
annis in festo sancti Joannis mercatum magnum
esse consuevit. Dictum est comiti quod decem milites
fiducia parentum suorum abstulissent cuidam
negotiatori ad mercatum venienti aliquid de sarcina
sua. Protinus comes exsiliens eos cepit, et in quadam
domo reclusit, parentes vero eorum nimis perterriti,
et celeriter venientes ad misericordiam comitis,
urgebant ut quantumcunque vellet pecuniae
vel equorum susciperet, tantummodo ut eos non
suspenderet. Comes autem, simulans se precibus eorum
satisfacturum, dixit eis ut parum exspectarent,
donec ipse domum introgressus, reisque illis collocutus
rursus ad eos exiret. Dixit, statimque cum
paucis viris ingressus, eos intra domum eamdem
suspendi praecepit; rogantibus autem viris ut sibi
parceret, nec perpetuam parentum eorum inimicitiam
eos incurrere faceret, parcens eis, praecepit
reis illis ut qui ex eis evadere vellet socium suum
suspenderet. Sic ergo novem suspensis, cum decimus
superesset, comes ei jussit, ut funem ultra trabem
jaceret, et super scamnum stans de ipso fune laqueum
in collo suo aptaret. Quo facto, comes scamnum pede
longius propellens eum duobus cubitis a terra pendentem
reliquit; sicque cum viris domum regressus,
rursus a parentibus eorum exoratus: Eia, inquit,
egredimini et eos educite, eductosque ne aliquid ulterius
in terra mea capiant admonete. Dixit, statimque
equum ascendens a loco recessit. Parentes
vero domum ingressi, omnes cognatos suos suspensos,
et jam mortuos invenerunt nimisque perterriti
fugerunt. Pro hujusmodi ergo gestis ita omnes
raptores exterruerat, ut non solum aliquid auferre,
verum etiam si vestem pretiosam, vel scyphum aureum
in via reperisset, nullus levare auderet. Felicem
se Flandria dicere posset, si tantum principem
diu habere meruisset, sed ille ubi tanta pace facta,
nullam sibi per totum annum querimoniam afferri
vidit, turpe deputans domi quietum residere utpote
juvenis et vix XXX annorum existens, armis militaribus
seipsum coepit exercere, et quocunque milites
praeliandi gratia convenisse audiebat, illico simu
adesse ardebat.
25.
Eo tempore Henricus praefatus rex Anglorum
ingressus Northmanniam, contra fratrem suum
Robertum comitem praeliabatur, eumque victum
duxit in Angliam; cujus filius Guillelmus puer decennis
exhaeredatus ad Balduinum Flandrensem comitem
confugit; quem ille nutriens XIV aetatis suae
anno militem fecit, eumque contra patruum suum
regem Angliae, qui genitorem suum clausum tenebat,
rebellare admonens, saepius cum eo Northmanniam
aggredi coepit. Rex vero Henricus mandavit,