PL 180, col. 57

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

ut ab infestatione sua desisteret, alioquin Brugias
cum exercitu se venturum sciret. Protinus ille
remandavit ei ne tantum laborem subiret, sed potius
se ei Rothomagi occursurum sciret. Dixit, statimque
legatum cum quingentis militibus subsecutus
est, Rothomagum urbem, in qua rex morabatur,
advenit, lanceaque in porta civitatis defixa, ut regi
comitem Flandrensem adesse dicerent civibus
exclamavit. Rex vero quia duo millia militum secum
habebat, ut tantum strepitum tantamque audaciam
vidit, utpote vir prudentissimus se contra
insensatum juvenem non egressurum dixit, cunctisque
militibus suis ut nullus de porta exire praesuret
comminando praecepit, « quoniam cum fatigatus,
inquit, fuerit revertetur et de terra mea nihil

secum deferet. » Comes itaque nimis contristatus
eo quod nullum de civitate posset extrahere,
dum civitatis muros vociferando circuiret, et quid agere
posset ignoraret, non enim tantam urbem tam paucis
militibus expugnare valebat, conspicit eminus
gregem cervorum quos rex in proximo nemore recluserat.
Exclamansque juvenis: « Etsi, inquit, nihil
aliud possum facere, saltem cervos istos de claustris
eripiam, et liberos reddam. » Dixit, statimque cum
militibus currens gladiis evaginatis fortissimam sepem
illam quae de stipitibus facta cervos reclusos tenebat,
abscidit, cervosque per agros dispersit, et sic
nullo negotio peracto Flandriam rediit.
26.
Interea Carolum amitae suae filium, quem
de Canuto Danorum rege pepererat, post mortem

patris sui ad se venientem libenter retinuit, eique
germanam Radulfi Peronnensis comitis conjugio
sociavit, et ut Flandriam se absente servaret commendavit;
sicque securior Northmanniam frequentare
coepit; sed haec armorum et militiae exercitatio,
licet ei magnam exsultationem, utpote juveni, inferret,
monachis tamen et clericis caeterisque sapientibus
ingentem exhibebat tristitiam, quoniam
omnes praeconabantur non diu eum inter tot pericula
vivere posse. Nec eos fefellit opinio, quinimo
timor quem timebant evcnit eis, nam dum nimis
assidue infestat Northmanniam, a quodam milite gladio
super nasum vulneratur; nec tamen propter
vulnus praelio cedens, nimio calore solis concussus
exaestuat, vulnusque intumescens eum invitum cogit

reverti Atrebatum, ibique medicis ascitis facile
curatus fuisset, si cibis noxiis abstinere voluisset.
Sed dum ne carnem anserinam, nec alia similia dimitteret,
vulnere gravatus deficit, totoque anno
lecto decumbit; propter taedium tamen devitandum
se multoties de loco ad locum facit in lectica deferri.
Ad ultimum cum jam videret se non posse evadere,
praefatum Carolum successorem sibi constituens,
Flandriam ei tradidit, sicque apud Sanctum
Bertinum monachus factus, et infra octo dies defunctus,
ingentem luctum et tristitiam cunctis Ecclesiis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.