PL 180, col. 58
Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor
dereliquit, et quod nullus in viribus suis confidere
debeat edocuit. Carolus ergo consanguineus
ejus succedens, in justitia quidem tenenda minor eo
non fuit; in prudentia vero et cautela, quoniam
aliquantulum provectioris aetatis erat, omnino eum
vicit; Ecclesias quoque sic tuebatur, ut jam Pater
Ecclesiarum vocaretur; de quo unum referam quod
memoriae occurrit, ut per hoc cujus devotionis fuerit
agnoscatur.
27.
In die Epiphaniae, dum curiam suam Brugis
vidisset abbatem Sancti Bertini, domnum scilicet
Joannem, ingredientem, protinus vocans eum: « Domine,
inquit, abba, quis hodie cantavit majorem
missam in ecclesia Sancti Bertini? » Respondente
abbate non defuisse qui eam honorifice cantaret, quoniam
plusquam centum monachi in conventu suo
essent, comes subjunxit: « In tanta solemnitate debuissetis
eam cantare, et cum fratribus in refectorio
comedere, eisque qui tota nocte vigilaverunt ad
Matutinos, de his quae comites antecessores mei
dederunt bonam refectionem providere, non in
curia mea residere. » Dicente vero abbate se libentius
missam cantasse quam illuc advenisse, sed propter
militem quemdam qui sibi auferebat terram
quam ecelesia sua plusquam LX annis quiete possederat,
illuc venire compulsum fuisse, addit comes;
« Et quare hoc mihi per famulum vestrum non
mandastis? vestrum enim est pro me orare, meum
vero ecclesias tueri et defendere. » Dixit, statimque
milite accersito interrogavit cur ecclesiam Sancti
Bertini inquietaret de terra illa, quam tanto tempore
possederat? Respondente milite ecclesiam terram
illam injuste tenuisse, quoniam juris sui esset,
ait comes: « Sicut pater vester inde tacuit, sic et vos
tacete, quia per animam comitis Balduini juro
quod si exinde querimoniam audiero, nihil aliud
faciam de vobis, nisi quod ipse comes de illo fecit,
quem Brugis in caldaria bullivit. » Sic pacem sibi a
comite factam narravit mihi praefatus abbas Joannes.
28.
Sed quia tali principe digna non fuit Flandria,
viri impii, Bertulfus scilicet Brugensis Ecclesiae
praepositus, et cognati ejus, qui se comitis servos
esse denegabant pro justitia quam faciebat,
confoederati in unum secreto contra eum conjuraverunt.
Quod cum comiti apud Ypram nuntiatum
fuisset, et ne Brugias iret a multis admoneretur, ille
respondit se pro justitia, si Deus vellet, mori paratum,
nec se a justitia relaxandum, statimque cum
militibus suis Brugias veniens munitionem quamdam
quam iidem conjuratores fecerant succendit, et ad
propriam domum rediit, in crastino vero summo
mane surgens, et de solio palatii sui ad solium ecclesiae
Sancti Donatiani transiens, missam a capellano
suo ibidem sibi cantari praecepit; erat enim feria
quarta secundae hebdomadae in Quadragesima. Cum
ergo jam in Epistola oratio Esther legeretur, et comes