PL 180, col. 59
Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor
in oratione prostratus psalterio aperto psalmos
legeret, quaedam paupercula superveniens eleemosynam
ab eo poposcit; et de XIII nummis quos
more suo comes super psalterium posuerat, de manu
ejus unum accepit. Quo accepto cum ei eadem
mulier exclamasset: « Domine comes, cavete, » levante
caput comite ut videret quid esset, ecce Burcardus
praefati praepositi nepos, qui loricatus evaginato
gladio tacite advenerat, fronti ejus gladium infixit,
multisque vulneribus superadditis eum ibidem coram
altari interfecit, unoque cum eo occiso, caeteros
qui aderant perterritos in fugam convertit.
Tristis illico fama totam complevit regionem in
ecclesia occisum esse gloriosum Carolum comitem.
29.
Domnus Gislebertus abbas Sancti Petri Gandensis
vir veracissimus et religiosissimus, mihi retulit,
et sub testimonio veritatis asseruit, quod erat
tunc temporis Brugis quidam pauper claudus sibi
notissimus, cui comes multoties eleemosynam dare
consueverat. Hic ergo fama tam tristi audit a flens
et ejulans cum magno clamore ad ecclesiam venit,
nimioque labore rependo manibus et cruribus per
gradus lapideos usque ad solium lapideum in quo
comes interfectus fuerat, ascendit, solumque corpus
ejus ibi jacens sanguine cruentatum invenit,
cumque admiratus omnes tam cito pariter illud solum
reliquisse juxta illud resideret altosque gemitus
et voces prae nimio dolore cordis ederet, de sanguine
qui copiose defluebat crura sua et tibias coepit
linire, non quod, ut ipse dicebat spem aliquam
haberet curationis, sed solum propter dulcedinem
et dilectionem ejus qui sibi tanta bona fecerat, cum
subito divina misericordia se perfecte curatum sentiens,
instar capreae per gradus exsiliendo descendit,
totumque currendo oppidum circuiens, universo
populo se sanatum ostendit. Quae res homicidis illis
grandem confusionis nebulam intulit, majoremque
intulisset, nisi pauper ille potentia illorum perterritus
id publice exsiliendo praedicare destitisset; magnas
enim opes sibi de redditibus comitis, quibus
eos praeposuerat, contraxerant, adeo ut cum paulo
ante suam necem comes eis diem audientiae apud
castrum Casletum posuisset, ubi se servos ejus non
esse judicio optimatum suorum comprobarent, Bertulftus
ejusdem ecclesiae praepositus Burcardi avunculus
tria millia militum illuc secum palam adduxerit,
ita ut comes timens ne tumultus aliquis a tanto
populo excitaretur, causam ipsam in diem alium
distulerit.
30.
Corpus ergo comitis cum ibidem sepeliri non
posset, siquidem domnus Simon episcopus, cujus
sororem idem comes conjugem habuerat, audito
tanto scelere, divinum officium in eadem ecclesia ex
toto interdixit, ad aliam vero ecclesiam illud transferri
provinciales nullo modo paterentur, praefatus