PL 180, col. 65

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

invasor, ad audientiam archiepiscopi venire commonetur;
venire nolens, cum omnibus fautoribus suis
publice excommunicatur, et Insulae ubi tunc morabatur
divinum officium interdicitur, ipseque quantocius
de Flandria exire, et in terram suam redire
a rege jubetur. Praebet ille surdas aures, et eventum
rei praestolatur rex cum Guillelmo congregato exercitu,
intra Insulam clausum obsidet Theodoricum,
terque in die in tribus locis oppidum invadens, portas
intrare, et clausos expugnare conatur, sed nihil
proficiens, sexto die sine aliquo effectu Atrebatum,
inde in Franciam revertitur. Egreditur de Insula
Theodoricus, Flandriamque peragrans, et aliquoties
Guillelmo congressus, nunc inferior, nunc superior
invenitur, omnibus cum timore exspectantibus quis

eorum vincat et quis vincatur. Rursum vero Guillelmus
congregato equitatu, in castello quod dicitur
Alos conclusum obsidet Theodoricum. Sed dum fortiter
praeliando castellum expugnare nititur, mense
Augusto in manu sub pollice a quodam pedite vulneratus,
et calore nimio gravatus, sentiens sibi brachium
intumescere, ducem Godefridum qui secum
erat facit secrete evocari, seque protinus moriturum
praedicens, ut caute exinde equitatum reducere studeat,
consulit. Dux sentiens adversam fortunam,
callide per internuntios Theodoricum evocat, simulansque
se pacem inter ipsum et Guillelmum velle
componere, caute exercitum eduxit, et cum jam
procul esset Theodorico mortuum esse Guillelmum
mandavit. Sic ergo vulnere modico Guillelmo defuncto,

et apud Sanctum Bertinum juxta comitem
Balduinum sepulto dominatum totius Flandriae rege
concedente Theodoricus obtinuit, et conjuge sua
defuncta, germanam comitis Andegavensis, filiam
scilicet Fulconis regis Jerusalem, uxorem duxit;
talique fine probatum est non falsam fuisse prophetiam
illius matronae, quae Balduino Tornacensi advocato
et sociis suis legatis Roberti junioris comitis
id ante quamplures annos sic futurum praedixerat.
Balduinus enim Roberti junioris comitis sine prole
obiit. Juvenis autem pulcher, quem Dacia venturum
pronuntiavit, haud dubium quin Carolus fuerit; duo
autem comites, quos post eum venturos, et de
Flandria litigaturos subjunxit, quorum alter alterum

interficeret, Guillelmus et Theodoricus fuerunt.
Quod vero in fine intulit victorem cum posteris suis
Flandriam possessuros usque ad tempus Antichristi,
Dei notitiae et futurorum relinquimus, experientiae,
hoc unum videmus Theodoricum jam esse comitem
securum, plurimisque laetificatum, filiamque suam
jam promisisse Henrico Theobaldi comitis filio, licet
rex Francorum conjugium nitatur dissolvere, tertio
gradu consanguinitatis dicens eos invicem propinquos
esse. Verum quia per reges et comites longam
nimis digressionem fecimus, jam quasi prolixo expleto
itinere ad domnum Odonem et clericos ejus
redeamus, ne nobis per diversa vagantibus fame
moriantur.
37.
Recendente itaque domno Rabodo episcopo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.