PL 180, col. 66

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

cum processione, remanserunt pauperi Martino
quinque pauperes clerici, mox vero auxilio civium
empta una domo lignea a monacho, qui provisor
erat curiae Sancti Amandi de Villemel, et juxta
ecclesiola aedificata, paulatim crescere coeperunt,
ita ut anno altero adventus eorum jam XVIII fratres
invenirentur. Paupertatem tamen non parvam in
primis ibi substinuerunt, ita ut unde viverent non
haberent, sed a quibusdam religiosis laicis sacci
publice per urbem quotidie circumferebantur, et ut
pauperibus Sancti Martini succurrerent clamabatur;
talique subsidio integro anno transierunt.
Generosa Alulfi conversio.
38.
Interea adolescens quidam clericus, nomine

Alulfus, Sigeri canonicorum Sanctae Mariae praecentoris
filius, relictis saecularibus divitiis sese illis sociavit.
Quod ubi patri ejus nuntiatum est, continuo
congregatis propinquis suis ad S. Martinum furibundus
venit, adolescentem per capillos apprehensum,
terrae prostratum, graviterque caesum domum
reduxit. Sequenti die adolescens dum putaretur ad
ecclesiam Sanctae Mariae ire, furtim se subducens
ad Sanctum Martinum rediit; sed rursum a patre
suo continuo reducitur, et in compedibus ponitur.
Cumque hoc saepius fieret, adolescente scilicet ad
S. Martinum quandocunque poterat fugiente, et
patre suo eum protinus reducente, contigit domnum
Haimericum Aquicinensem abbatem Tornacum
venisse ad invisendos et confortandos pauperes

illos. Quem cum magister Odo consuleret quid sibi
agendum foret super adolescente illo qui quotidie a
patre suo violenter reducebatur, protinus abbas ut
vir sapiens, competenti comperta occasione, id
quod ante moliebatur erupit, dicens: Vere, bone
magister, idem vobis non solum de isto juvene, sed
etiam de aliis fratribus vestris continget, nisi monachi
efficiamini; juxta enim urbem habitatis, et
facile fratres vestri juniores a saecularibus clericis
sociis suis decepti ad saeculum reducentur, quia
unus idemque vester et ipsorum est habitus; si
autem monachi essetis, postea nullum de vestris
tentarent reducere, quoniam cum monachorum niger
sit habitus, clericorum vero candidus, tanto

horrori clerici habent habitum monachorum, ut
quem semel viderint monachum, nunquam deinceps
dignentur habere socium. Considera etiam quod
mollior et remissior sit vita clericorum, etiam
regulariter viventium, quippe cum lineis induantur,
carnibus frequenter vescantur, festis diebus non
nisi novem lectiones legant. Cum ergo tu famosus
ubique et celebris habearis, et saeculo renuntiaveris,
si mihi credere velles, magis consulerem tibi clericisque
tuis rigidiorem quam remissiorem expetere
ordinem. His abbatis Aquicinensis persuasionibus
magister Odo animatus socios evocat, abbatis consilium
narrat, consensumque eorum super hoc expostulat.
Protinus dictis ejus consentiunt, et ne ab
aliquo si differretur averti posset, abbatem praefatum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.