PL 180, col. 748
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
quibus digne susceptus et adoratus est in occultis et
peregrinis sacramentorum suorum figuris. Quomodo
etiam ibi fieret diversum quod hic factum est
unum? Unde Hilarius in libro octavo De Trinitate [(n. 13, col. 222)] :
« Si vere Verbum caro factum
est, et vere nos Verbum carnem factum cibo Dominico
sumimus, quomodo non naturaliter in nobis
manere existimandus est, qui et naturam carnis
nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit,
et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis
sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? »
Ita enim omnes unum sumus, quia in Christo
Pater, et Christus in nobis unum in his nos esse
faciunt. Si ergo nos vere sub mysterio carnem corporis
sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia Pater
in eo est, et ille in nobis, naturalis per sacramentum
proprietas, perfectae sacramentum est unitatis.
Ideoque sancti caput Ecclesiae Christum, Ecclesiam
membra vel corpus Christi dixerunt, ipsamque cum
ipso capite suo Christum. Unde Augustinus in libro
De Trinitate [(lib. IV, n. 12, t. VIII, col. 818)] : « Sicut
corpus unum est, inquit, et membra habet multa,
ita et Christus. Non dixit, ita et Christi, sed, ita et
Christus, ostendens Christum recte appellari etiam
universum, hoc est, caput cum corpore suo quod
est Ecclesia. » Et multis Scripturarum locis invenimus
Christum etiam hoc modo appellari, ut cum
omnibus membris intelligatur, quibus dictum est: Vos estis corpus Christi et membra
[(I Cor. XII, 7)]
.
Unde idem Augustinus admirans in sermone 26 super
Joannem [(n. 13, t. III, part. II, c. 499)] ait: « In corpore
esto Christi. » Non potest vivere corpus Christi
nisi de spiritu Christi. Inde est quod exponens nobis
hunc panem Apostolus: Unus panis, inquit, unum
corpus multi sumus [(I Cor. X, 17)]
. O sacramentum
pietatis, o signum unitatis, o vinculum charitatis!
Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat.
Accedat, credat, vivat in Deo. De Deo incorporetur,
ut vivificetur. Non abhorreat a compage membrorum,
non sit putre membrum quod resecari mereatur;
haereat corpori, vivat Deo de Deo.
Item Augustinus in tract. in. psal. CXXX: « Loquens
Apostolus de membris Christi, non ait: sic et membra
Christi, sed totum hoc quod dixit, Christum
appellavit. Multa membra unum corpus Christus. »
Ergo simul omnes cum capite nostro Christus, sine
capite nostro nihil valentes. Item idem in sermone
111 super Joannem [(n. 6, t. III, part. II, col. 783)] :
« Quomodo dilectio qua dilexit Pater Filium est in
nobis, nisi quia membra ejus sumus et in ipso diligimur,
cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus?
Ideo subjungit: Et ego in ipsis; tanquam diceret:
Quoniam ego sum, et in ipsis. Aliter enim
est in nobis tanquam in templo suo; aliter autem
nos in eo, quia et nos ipse sumus, cum secundum
id quod ut caput nostrum esset, homo factus est,
corpus ejus sumus. » Item idem in tractatu psalmi
142 [(n. 3, t. IV, col. 1590)] : « Omnia autem membra
corporis, cum sint multa, unum est corpus;