PL 180, col. 749

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

ita et Christus. Non ait, ita Christus et corpus,
sed corpus unum membra multa, ita et Christus.
Totum ergo Christus. Et quia totum Christus, ideo
caput de coelo: Saule, Saule, inquit, quid me persequeris? [(Act. IX, 4.)]
» Item in eodem: « Tenete
hoc, et fixum omnino mandate memoriae, ut agnoscatis
Christum caput et corpus, et inde videatis
quanta gratia ad Deum pertineatis, ut ipse voluerit
nobiscum esse unus, qui est cum Patre unum. Quomodo
cum Patre unum? Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
.
Quomodo nobiscum unus? Non dicit,
et seminibus quasi in multis, sed tanquam in uno,
et semini tuo qui est Christus. Sed ait aliquis: Si
Christus semen Abrahae, nunquid et nos? [(Galat. III
16.)] Mementote quia semen Abrahae Christus: ac per

hoc, si et nos semen Abrahae, ergo et nos Christus.
Et post pauca: Erunt duo in carne una [(Gen. V,
24)]
. Apostolus dicit: Sacramentum hoc magnum
est; ego autem dico, in Christo et in Ecclesia [(Ephes.
V, 32)]
. Christus et Ecclesia, duo in carne una. »
Haec autem unitas capitis nostri et corporis Ecclesiae,
quomodo in sacramento corporis et sanguinis
Christi communicando per geminam dilectionem
Dei et proximi solidetur et confirmetur, ait ipse: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem,
in me manet, et ego in eo
[(Joan. VI, 55)]
.
Unde S. Augustinus in sermone 27 super Joannem [(n. 1, t. III, p. II, col. 502)] :
« Signum quia
manducavit et bibit, hoc est, si manet et manetur,
si habitat et inhabitatur, si haeret et non deseritur. »

Hoc ergo nos docuit et admonuit mysticis verbis ut
simus in ejus corpore sub ipso capite in membris
ejus, edentes carnem ejus, non relinquentes unitatem
ejus. Quae unitas vera Dei dilectione servatur,
ut corpus suum corpori suo, id est nobis uniatur.
Unde Augustinus in sermone 229 De sacramentis
fidelium feria II Paschae [(t. V, col. 976)] : « Quia passus
est pro nobis, commendavit nobis in isto sacramento
corpus et sanguinem suum, quod etiam fecit
nos ipsos. » Nam et nos corpus ipsius facti sumus:
et misericordia ipsius quod accipimus, nos sumus.
Quia igitur corpus Christi sumus qui corpus Christi
accipimus, non solum capiti per dilectionem, sed
etiam cum membris nostris invicem uniri debemus.

Unde idem in serm. 26 super Joannem [(n. 12, col.
499)] : « Petra Christus in signo, verus Christus in
carne et verbo. » Hic est ergo panis de coelo descendens:
ut si quis manducaverit ex ipso non moriatur [(ibid., 50)]
.
Sed quod pertinet ad virtutem sacramenti,
non quod pertinet ad visibile sacramentum,
qui manducat intus, non foris; qui manducat corde,
non qui premit dente.
Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi
corporis et membrorum suorum, quod est sancta
Ecclesia. Hujus rei sacramentum, id est unitatis corporis
Christi de Dominica mensa sumitur, aliquibus
ad vitam, aliquibus ad exitum. Res vero ipsa cujus sacramentum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.