PL 180, col. 750

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium
quicunque ejus particeps fuerit. Virtus enim et
res sacramenti est ut invicem se diligendo, de unitate
corporis Ecclesiae sint quicunque de eo participantur,
quod nulli est ad exitium, sed omni credenti
ad salutem: quicunque tantae societatis, conformante
et uniente Christo, vere particeps esse potuerit.
Unde idem Augustinus in sermone De
sacramentis fidelium [(t. V, c. 976)] : « Ad aquam
venistis, conspersi estis, panis Dominicus facti
estis. Quomodo unum videtis esse quod factum est,
sic unum estote vos diligendo vos. Haeretici quaerunt
divisionem, cum panis iste non indicet nisi
unitatem. Sic et vinum in multis racemis fuit, et
modo in unum est. Quia igitur corpus Christi sumus,

et Christus sumus, ita ut etiam in altari eodem
sacramento signemur, cum panis Dominicus
corpus Christi sit in seipso, et corpus Christi in
Ecclesia mirabili unitatis gratia nos ad se pertinere
voluit, cum mysterium nostrum sicut et suum in
sacramento altaris, ne moriamur sumere nos concessit:
ita ut etiam mysterium suum in veritate
corporis sui sumptum nulli prosit, nisi mysterium
nostrum, societatem scilicet ecclesiasticam eodem
sacramento assumpserit; quia, sicut caput non est
vitale sine corpore, sic Christus nulli vitam confert
sine unitate corporis Ecclesiae. » Sed nec mysterium
nostrum ullatenus in sacramento corporis
Christi sit sine suo, ut sicut per dilectionem, unum
sumus invicem, sic et plus etiam cum eo: quatenus,

sicut ipse in nobis, sic et nos maneamus in ipso;
quia, cum a corpore suo sit indivisus, nec in sacramento
suo veraciter sumi dicitur Christus, nisi
sumatur universus, suo et nostro mysterio nobis
incorporatus. Unde Augustinus in sermone De
sacramento [(272, t. V, col. 1104)] : « Apostolum
audi dicentem: Vos estis corpus Christi et membra [(I Cor. XII, 7)]
.
Si ergo vos estis corpus Christi et
membra, mysterium vestrum in mensa Domini
positum est, mysterium vestrum accipitis: ad id
quod estis, Amen respondetis. Esto membrum corporis
Christi, ut verum sit Amen tuum. Quare ergo
in pane? Recolite quia panis non sit de uno grano,
sed de multis. Quando exorcizabamini, quasi molebamini.

Quando baptizati estis, quasi conspersi
estis. Quando Spiritus sanctificationem accepistis,
quasi cocti estis. Estote quod videtis, et accipite
quod estis. Sic et de vino fratres recolite. Grana
multa pendent in botro, sed liquor granorum in
unitatem confunditur. Ita Dominus Jesus Christus
nos significavit, nos ad se pertinere voluit, mysterium
pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecravit.
Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet
vinculum pacis, non mysterium pro se, sed testimonium
accipit contra se. »
Quia igitur per unitatem spiritualem ita concorporales
et consacramentales sumus Christo, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.