PL 180, col. 757

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

vino cum in corpus Christi mutantur, accidentia esse
non desinunt, sed omnia remanent: ergo panis et
vini substantia esse desinit.
Quia igitur sane expositum est, ut sint quae erant
secundum visibilem speciem remanentem, et mutentur
secundum interiorem essentiam ineffabiliter,
ut et invisibili sacramento vera probetur elementorum
species esse quae fuerat, et interius substantia
eorum mutari in melius quod prius non fuerat, ut
videamus B. Ambrosium sibi vel aliis sanctis non
esse contrarium, verba sua in ordine suo ponamus.
Ait enim in libro De sacramentis [(lib. IV, c. 4)] :
« Tu forte dicis: Meus est panis usitatus. Sed panis
iste panis est ante verba sacramentorum: ubi
accesserit consecratio, de pane fit corpus Christi.

Consecratio igitur quibus verbis est, et cujus sermonibus?
Domini Jesu. Ergo Christi sermo hoc
conficit corpus. Quis sermo Christi? Nempe is quo
facta sunt omnia. Si ergo tanta vis est in sermone
Domini Jesu, ut inciperent esse quae non erant,
quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et
in melius commutentur? Ergo ut tibi respondeam,
non erat corpus Christi ante consecrationem, post
consecrationem jam corpus est Christi. Ipse dixit
et factum est, ipse mandavit et creatum est. »
Ergo didicisti, quod ex pane fiat corpus Christi,
et quod vinum et aqua in calicem mittitur, sed fit
sanguis consecratione verbi coelestis. In quo notandum
est B. Ambrosium comparatione a majori ita
usum, ut quandoquidem Deus de nihilo fecit substantiam

et formam, multo magis altera manente,
in melius mutare possit alteram. Unde idem in
eodem lib. IV, cap. 5: « Antequam consecretur
panis est; ubi autem verba Christi accesserint,
corpus est Christi. Et ante verba Christi calix est
vino et aqua plenus: ubi autem verba Christi operata
fuerint, ibi sanguis Christi efficitur, qui plebem
redemit. » Ergo vide quantis generibus potens est
sermo Christi universa convertere. Deinde ipse
Dominus Jesus testificatur nobis quod corpus suum
accipiamus et sanguinem. Nunquid debemus de
ejus fide et testificatione dubitare?
Item Eusebius Emissenus [(hom. 5 De Paschate)] :
« Nec dubitet quisquam primarias creaturas, nutu

potentiae, praesentia majestatis in Dominici corporis
transire posse naturam, cum ipsum hominem videat
artificio misericordiae coelestis Christi corpus effectum.
Sicut autem quicunque ad fidem veniens
ante verba baptismi adhuc in vinculo est veteris
debiti, his vero commemoratis, mox exuitur
omni faece peccati; ita benedicendae verbis coelestibus
creaturae, sacris altaribus imponuntur, et
antequam invocatione summi nominis consecrentur,
substantia illic est panis et vini: post verba
autem Christi, corpus et sanguis est Christi,
Quid autem mirum est, si ea quae potuit verbo
creare, verbo possit creata convertere? Imo jam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.